Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
321
321
322
322
323
323
324
324
325
325
326
326
327
327
328
328
329
329
330
330
< >
page |< < of 599 > >|
1longum ſit tres palmos: in quod & foramen muri, longum pedem, nam ter­
gum muri fornicem habeat, imponatur fiſtula ferrea uel ænea, in qua nares
follium collocentur: ſed totus paries prior ideo non ſit altior quinque pedi­
bus, ut in fornacem commode uena conijci poſſit unà cum his, quibus magi­
ſtro ad eam excoquendam opus eſt: at utriuſque lateris paries altus exiſtat pe
des ſex, poſterior ſeptem, craſſus palmos tres: quæque fornacum intus lata ſit
quinque palmos, longa ſex & digitum.
Latitudinem autem nunc metimur in
teruallo, quod eſt inter utriuſque lateris parietes interiectum: longitudinem
eo, quod eſt inter priorem parietem & poſteriorem.
Suprema uerò cuiuſque
fornacis pars aliquanto plus ſe dilatet.
Sint etiam muro aliquot oſtia: ſi ſex
fuerint fornaces, duo: unum inter ſecundam et tertiam fornacem, alterum in
ter quartam & quintam: ea loca ſint cubitum, alta pedes ſex: ut excoctores
eis egredientes & regredientes offenſiunculam non accipiant.
Quinetiam ad
dextrum latus primæ fornacis oſtium eſſe neceſſe eſt, ſimiliter ad ſiniſtrum
ultimæ, ſi murus longius fuerit nec ne fuerit ductus.
Longius uerò tum duci­
tur, cum officina ſecundarum fornacum, aut aliud ædificium cum hac prima­
rum fornacum officina coniungitur, ſolumque pariete ſeparatur.
Excoctor au­
tem & qui in prima fornace munus perficit, & qui in ultima, contemplatu­
rus folles, aliudúe facturus, ad finem muri egreditur ſuo oſtio: quiſque uerò
alius ſibi cum altero communi: uerùm fornaces iccirco inter ſe diſtant pedi­
bus ſex, ut excoctores, eorumque miniſtri uim caloris facilius ſuſtinere poſ­
ſint.
Quoniam uerò quæque interius eſt lata quinque palmos, alia ab alia diſtat
pedibus ſex, primæ fornacis dextro lateri eſt ſpacium quatuor pedum & tri
um palmorum, atque tantundem ſiniſtro ultimæ, ſi ſex fuerint fornaces in una
officina, neceſſe eſt ut murus longus ſit pedes duos & quinquaginta: nam
interior tot fornacum latitudo efficit pedes ſeptem & ſemiſſem: interualla,
quæ ſunt ab unius fornacis caua parte ad alterius fornacis partem cauam, pe­
des triginta: ſpacium alterius lateris primæ & ultimæ fornacis pedes nouem,
& palmos duos, craſſitudo duorum murorum tranſuerſorum pedes quinque:
quarum menſurarum ſumma efficit pedes duos & quinquaginta.
Tum ex­
tra unam quanque fornacum ſit fouea quæ repleta puluere, de quo poſtea di­
cturus ſum, fiſtucatione ſpiſſetur: atque eo modo fiat catinus, qui metallum ex
fornace defluens excipiat.
Fornaces A. Catini B.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index