Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334
335
335
336
336
337
337
338
338
339
339
340
340
< >
page |< < of 599 > >|
1pra dixi, qui in foco denuo cocti purgantur. Is conſtat ex ſaxis arenarijs me
diam eius partem & catinum uerſus paululum decliuibus, & quà coniungun
tur luto oblitis: in eo utrinque arida ligna uiciſſim recta & tranſuerſa collocan
tur, item in medio craſſiora: quibus imponuntur plumbei panes quinque uel
ſex, qui centumpondia circiter ſex uniuerſi pendunt: hi lignis incenſis ſtillant
plumbo, quod continenter defluit in catinum, qui in officinæ ſolo eſt: in cu
ius catini fundo plumbum impurum ſubſidet, purum ſupernatat: utrunque ma
giſter cochleari haurit: ſed prius purum haurire poteſt: ex quo æreæ laminæ
craſſæ ſuperfuſo efficit cancellos: poſterius impurum, ex quo panem.
Diſcri
men autem quod inter ea eſt dum et haurit & effundit fluendi facilitate atque
difficultate dignoſcit: cancellati centumpondium pluris, in panis figuram formati,
minoris uenditur.
Nam precium illius, precium huius aureo nummo ſuperat, ex
cancellis quinque, quod alijs leuiores ſint, ligneo malleo compactis & coagmen
tatis formatur una maſſa, & ferro ſignatorio, in ipſam impreſſo, ſignatur.

Quidam nullum in officinæ ſolo catinum, in quem defluat plumbum, faci­
unt, ſed in ipſo foco: ex quo magiſter carbonibus remotis plumbum hau­
ſtum laminæ æreæ ſuperfundit.
Purgamenta uerò, quæ ad ligna & carbo­
nes adhærent, collecta in fornace recoquuntur.
Focus A. Catinus B. Ligna C. Panes D. Cochleare E. Aerea lamina F. Cancelli
G. Ferrum ſignatorium H. Malleus ligneus I. Maſſa plumbi cancellati K. Batillum L.
158[Figure 158]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index