Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
331
331
332
332
333
333
334
334
335
335
336
336
337
337
338
338
339
339
340
340
< >
page |< < of 599 > >|
teſtudinis foramina fumus è fornacibus aſcendit in latam cameram, ei, quam
ſupra deſcripſi, ſimilem, niſi quod in utroque latere habeat feneſtram, oſtio ca
reat.
Excoctores enim fuliginem abſterſuri primò gradibus, qui ſunt ad la-
tera fornacum aſcendunt, deinde ſcalis per teſtudinis foramina, quæ ſunt ſu
pra fornaces, in cameram, ubi fuliginem abſtergunt, conuerrunt, in alueos
colligunt: quos alius alio deportandos & effundendos tradit: ea camera eti
am ab altera differt caminis: quos duos habet domi uſitatis non diſſimiles:
hi fumum, qui per ſuperiorem partem concameratam eluctari non poteſt, re-
fractum & repercuſſum excipiunt, & inanem plumbi tandem emittunt: nam
plumbum calore ignis reſolutum & in cinerem mutatum, atque lapilli minu-
tuli cum fumo euolantes in camera remanent, aut ad laminas æreas, quæ ſunt
in camino adhærent.
Fornaces A. Catinus propior fornaci B. Eius os C.
Alter catinus D. Pilæ E. Camera F. Feneſtra G.
Camini H. Vas in quo carbones abluuntur I.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index