Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 599 > >|
1coquantur in catino fictili donec liquentur: quo refrigerato eximatur maſ­
ſula
, & à recremento purgetur: ex qua rurſus conficiantur globuli, ad quos,
ſi
pendunt trientem, pulueris iam dicti ſelibra addatur, alternatimque collo­
centur
in catino: quem operculare & oblinire conuenit: mox leni igni coquan­
tur
donec globuli liqueſcant: paulo poſt catinus ex igni eximatur: ex refri­
gerato
maſſula extrahatur: ex qua purgata et denuo liquefacta tertio globu
li
fiant: ad quos, ſi pendunt ſextantem, pulueris ſemuncia & ſicilicus adijci­
antur
, eodemque modo coquantur, & in catini fundo aurea maſſula reſidebit.

Tertia
ratio eſt: in æris liquefacti libras ſex, ſubinde inijciantur ſulfuris cera
inuoluti
, uel cum ea permiſti, particulæ, et comburantur: pendat uerò ſulfur
ſemunciam
& ſicilicum: deinde halinitri, in puluerem contriti, ſicilicus unus
& dimidius proijciantur in idem æs, itemque comburantur: tum denuo ſulfu
ris
cera inuoluti ſemuncia & ſicilicus: poſtea plumbi in cinerem reſoluti, &
cera
inuoluti, uel minij, ex plumbo facti, ſicilicus et dimidius: mox auferatur
æs
, & ad auream maſſulam adhuc cum ære pauco permiſtum adijciatur ſti­
bium
, quod maſſulæ ſit duplum: & ſimul uſque coquantur, dum eadem ex­
halet
ſtibium: tum maſſula & plumbum, quod ſit maſſulæ dimidium, coquan
tur
in catino cinereo.
Poſtremò aurum ex eo eximatur, & hominis urina re­
ſtinguatur
: quod ſi color nigricans ei inſederit cum pauca chryſocolla, quam
Mauri
boracem uocant: ſi pallidus, cum ſtibio recoctum, fuluum illum tra­
het
.
Sunt qui æs liquefactum cochleari ferreo hauriunt & effundunt in alte
rum
catinum, qui foramen habet oblitum luto, eumque imponunt in carbo­
nes
ardentes, & iniectis pulueribus iam dictis maſſam filo ferreo celeriter uer
ſant
: atque hi aurum ab ære ſecernunt: illud in catini fundo reſidet, hoc ſuper­
natat
: mox forcipe ignita catini foramen aperiunt, & effluit æs.
Aurum ue­
, quod remanſit, cum ſtibio recoquunt: id cùm exhalauerit, aurum tertiò
cum
quarta plumbi parte coquunt in catino cinereo, & hominis urina reſtin
guunt
.
Quarta ratio eſt, æris libra & triens, atque plumbi ſextans liquefiunt &
effunduntur
in alterum catinum, intrinſecus oblitum ſeuo uel gypſo: & ad
ea
adijcitur puluis, qui conſtat ex ſulfuris præparati, æruginis, halinitri ſin­
gulorum
ſemuncia, ſalis cocti ſeſcuncia.
Quinta, æris libra & globulorum plum
beorum
libræ duæ, atque ſalis artificio ſi ſeſcuncia inijciuntur in catinum, & pri
coquantur leni igni, deinde acriori.
Sexta, æris bes, ſulfuris, ſalis, ſtibij, ſin
gulorum
ſextans ſimul coquuntur.
Septima, æris bes, ſcobis ferri elimatæ,
ſalis
, ſtibij, recrementorum uitri ſingulorum ſextans unà coquuntur.
Octa­
ua
æris libra, ſulfuris ſeſquilibra, æruginis ſelibra, ſalis purgati libra, ſimul
coquuntur
.
Nona in æris liquefacti libram inijcitur ſulfuris ignem non ex­
perti
& comminuti tantundem, & filo ferreo celeriter uerſantur: miſtura con­
teritur
in puluerem: in quem argentum uiuum infunditur: quod aurum ad
ſe
allicit & trahit.
At æs inauratum aqua madefactum igni imponitur: igni­
tum
frigida reſtinguitur: aurum filis orichalceis colligatis abraditur.
His ſa­
ne
rationibus aurum ab ære ſecernitur: at idem, uel plumbum ab argento ratione,
quam nunc exponam, ſeparatur.
Officina uerò, ſiue domicilium in quo id ipſum
fit
, prope officinam, in qua uenæ auri, uel argenti, uel miſtæ excoquuntur,
conſtruatur: cuius murus medius ſit longus pedes unum & uiginti, altus quin­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index