Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
341
341
342
342
343
343
344
344
345
345
346
346
347
347
348
348
349
349
350
350
< >
page |< < of 599 > >|
1lum eſt & longum digitos duos, latum paulo plus quàm digitum. Vectis au­
tem ſemicirculus longus eſt pedem, palmos tres, digitos duos, latus totidem
digitos, craſſus digitum.
Manubrium uerò eius rectum, & teres longum eſt
palmos tres, craſſum ſeſquidigitum.
In axiculi capite foramen eſt, in quo cla
uus ferreus infigitur ne uectis excidat.
Hic autem grus, quia quatuor habet
tympana, duo quibus ſunt fuſi, & totidem dentata, facilius mouetur quàm
alij, quibus tantum duo tympana ſunt, alterum ſcilicet quod fuſos habet, al­
terum dentatum.
Multis autem ſimplex eſt organum: cuius axis ſtatuti co­
daces eodem modo uerſantur, alter in catillo ferreo, alter in armilla.
Ei axi
tranſuerſum exiſtit tignum, quod obliquum ſuſtinet.
Ad caput tranſuerſi ua­
lidus annulus ferreus eſt affixus, ex quo alter annulus ferreus, in eo incluſus
eminet: in quo ualidus uectis ligneus arcte rurſus eſt incluſus: cuius caput
cingit tertius annulus ferreus: ex quo dependet uncus ferreus, ſupremo ca­
tenæ operculi annuli iniectus.
Ad alterum uerò uectis caput eſt catena: quæ
cùm deprimitur, alteram uectis partem attollit, atque ipſa operculum: cùm re
laxatur, eandem demittit ſimul cum operculo.
Axis ſtatutus A. Catillus B. Tigna querna C. Dimidiata armilla D.
Trabs E. Loculamentum F. Tigilla G. Tignum ſtatutum H. T
gilla quæ ſunt a lateribus axis I. Tigilla quæ ſunt a lateribus tigni ſta­
tuti K. Tympana quæ ex fuſis conſtant L. Tympana dentata M. Ca
tena N. Orbiculus O. Roſtri tigna P. Tigna quæ ſuſtinent roſtri
tigna Q. Laminæ quadrangulæ R. Ligna S. Operculum fornacis
T. Annulus V. Tres catenæ X. Vectis Y. Alterius organi axis ſta
tutus Z. Tignum tranſuerſum AA. Tignum obliquum BB. Tigni
tranſuerſi annulus CC. Alter annulus DD. Vectis EE. Tertius
annulus FF. Vncus GG. Catena operculi HH. Catena uectis II.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index