Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
351
351
352
352
353
353
354
354
355
355
356
356
357
357
358
358
359
359
360
360
< >
page |< < of 599 > >|
1 164[Figure 164]
Alij conclaue concameratum extruunt: cuius ſolum pauimentatum faci­
unt medium uerſus concauum, & in muro eiuſdem conclauis craſſo forna­
ces, quarum ora, per quæ in eas ligna imponuntur, exteriore ipſius muri par­
te ſunt: fornacibus ollas ſuperponunt, & eas uena comminuta complent: circa
uerò ollas ſic fornaces undique lateribus luto conglutinatis claudunt, ut nul­
lus fumus eluctari poſſit: ſed eum totum cuiuſque fornacis os emittat.
Dein­
de inter teſtudinem & pauimentum collocant arbores uirides: tum oſtium
claudunt, & feneſtellas ſpecularibus obducunt, atque ſic undique muſco & li­
mo obturant, ut conclaue nullum argentum uiuum exhalare poſſit: poſtea
lignis accenſis uenam coquunt: quæ tandem exudat argentum uiuum: quod
caloris impatiens, frigoris amans in arborum folia, quibus refrigeratoria uis
eſt, fertur.
Excoctor, cùm opus perfecit, ignem reſtinguit, & omnibus refri­
geratis oſtium & feneſtellas recludit, atque colligit argentum: quod, quia gra
ue, magnam partem ſua ſponte ex arboribus decidit: & in concauam ſoli par
tem confluit: attamen ſi totum non deciderit arboribus commotis decidet.
Conclaue A. Oſtium B. Feneſtellæ C. Ora fornacum D.
Fornax qualis in conclaui E. Ollæ F.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index