Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
351
351
352
352
353
353
354
354
355
355
356
356
357
357
358
358
359
359
360
360
< >
page |< < of 599 > >|
nacis pars uacua compleatur tota ijſdem ſaxis aluminoſis: mox igni continenter
urantur donec rubeſcant, & fumum ſulfureum exhalent: quod eis ſecundum diuerſam
ipſorum naturam ſpacio decem uel undecim uel duodecim, uel plurium horarum
accidit: hoc unum magiſtro maxime cauendum eſt, ne ſaxa plus minus quàm o-
portet, urat: nam altero modo aquis conſperſa non molleſcunt, altero uel duriora
fiunt uel in cinerem reſoluuntur: neutro ex eis alumen copioſum conficitur, quia
uires, quas habent, ipſa deficiunt: deinde refrigerata extrahantur, & in aream con-
uehantur
, aliaque alijs ſuperponantur, ut ſtrues fiat longa ad pedes quinqua-
ginta, lata octo, alta quatuor: quibus aquæ, cochliari alto hauſtæ, inſpergan
tur diebus quadraginta: uernis quidem mane & ueſperi, æſtiuis etiam meri-
die: tanto temporis ſpacio madefacta calcis inſtar reſtinctæ reſoluuntur, ori
turque noua quædam aluminis futuri materia, quæ mollis eſt atque ſimillima li-
quidæ medullæ in ſaxis repertæ: & quidem candida, ſi ſaxa ante fuerunt can-
dida quàm urerentur: roſea, ſi rubor candore miſtus eis inſedit: ex illa fit alu
men candidum, ex hac roſeum: tum fornax ſit rotunda: cuius pars inferior, ut uim
caloris ſuſtinere poſſit, fiat ex ſaxis, quæ igni neque liqueſcunt, nec in puluerem
reſoluuntur, cratis inſtar conſtructis: ab his alte duobus pedibus in muro, ijſdem
ſaxis ducto, collocetur grandis cortinæ fundum: quod conſtet è laminis æreis: ei
us fundi concaui & rotundi linea dimetiens, pedum ſit octo: in locum uacuum, qui
eſt ſub fundum, imponentur ligna igni accendenda.
Super marginem fundi corti
na ſaxis extruatur figura turbinata, ut eius fundi linea dimetiens fiat pedum ſe-
ptem
, oris decem: ipſa alta octo: quæ intus oleo perfricetur, deinde malthetur, ut
aquas bullientes continere poſſit: maltha fiat è calce recenti, cuius gleba uino
ſit reſtincta, è ſquama ferri, ex umbilicis cum albumine ouorum & oleo tuſis
atque permiſtis: margini cortinæ ſuperponatur ligneus circulus, craſſus pe-
dem
, altus ſemipedem: in quo excoctores reponant batilla lignea, quibus aquas
à terreno & glebis ſaxorum non reſolutis, quæ reſident in cortinæ fundo, pur
gant.
Cortina ſic præparata fere tota compleatur aquis, in eam per canaliculum
infuſis, quas acri igni coquere conuenit uſque dum bulliant: deinde materiæ,
ex ſaxis uſtis & aqua conſperſis ortæ, ciſia octo paulatim à quatuor excocto
ribus conijciantur in cortinam: qui batillis, quæ uſque ad fundum pertingant,
materiam ab imo reuoluant & cum aquis miſceant: ijſdem glebas ſaxorum non re-
ſolutas è cortina eximant: quo modo ter aut quater omnem materiam inijcient ho
ris plus minus duabus uel tribus interpoſitis: quibus aquæ, ſaxea illa mate-
ria refrigeratæ, rurſus incipient feruere: aquas tandem ſatis purgatas & ad conge
landum
aptas altis cochlearibus effuſas per canaliculos ducant in triginta la-
cus roboreos, uel quernos, uel cerreos: quorum pars uacua ſit longa pedes ſex,
alta quinque, lata quatuor.
In his aquæ congelant & in alumen denſantur uer
no tempore diebus quatuor, æſtiuo ſex: poſtea foraminib.
quæ in lacuum fun-
do ſunt, apertis, aquæ non congelatæ excipiantur uaſculis, et refundantur in cor
tinam, uel reſeruentur in uacuis lacubus, ut cum magiſtro excoctorum uiſum fuerit
eas miniſtri in cortinam refundant: quæ quia non carent alumine, meliores ſunt
aquis eius prorſus expertibus: tum alumen ſcalpro uel cultro excindetur: quod
craſſum & præſtans erit ſecundum ſaxi uires: candidum uel roſeum ſecundum eiuſ-
dem ſaxi colorem.
At terrenus puluis, qui aluminis particeps in fundo lacuum
reſidet craſſus ad digitos tres aut quatuor, denuo cum noua aluminis materia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index