Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363
364
364
365
365
366
366
367
367
368
368
369
369
370
370
< >
page |< < of 599 > >|
1mina ſpiritalia, quæ ſuperius, ut dixi, eſſe debent, ad latera magni foraminis,
in
quo ampulla collocatur, luto occludantur.
His autem omnibus rite factis
res
in ampullam coniectæ uſque carbonibus ardentibus paulatim coquan­
tur
, dum ipſæ uaporem exhalare cœperint, & ampulla ſudore manare uide
atur
.
Sed cùm iam ea propter humorem ſublatum rubeſcit, & operculi na­
ris
aqua ſtillat, ſummam operam dare oportet, ne una gutta cadat citius quam
quinque
horologij momenta præterierint, ſeu potius tot ſoni, cùm eius tinti
nabulum
pulſatur, auditi fuerint, tardius quàm decem: etenim ſi citius ceci­
derit
, uitra rumpuntur: ſi tardius, ſuſceptum munus certo, definitoque tempo
re
, hoc eſt quatuor & uiginti horarum ſpacio, non perficitur: quorum alte­
rum
ne fiat carbones partim ferramento uulſellæ ſimili extrahantur: alterum
ut
fieri poſſit, paruula & arida ligna querna carbonibus ſupraponantur: atque
res
in ampullam coniectæ acriori igni coquantur: ſuperioribus etiam fora­
minibus
ſpiritalibus, ſi res poſtulauerit, recluſis.
Quamprimum autem de­
ſtillauerint
guttæ ampulla uitrea, quæ eas recipit, linteo aquis madefacto te
gatur
, ut halitus ualentiſſimos, qui ſurſum feruntur, repercutiat: ſed cum re­
bus
excoctis ampulla, in quam coniectæ fuerunt, humore albeſcit, acriori
gni
coquatur, uſque dum omnes guttæ deſtillauerint: poſteaquam fornax re
frigerata
fuerit, aqua coletur & infundatur in paruam uitream ampullam: atque
in
eandem inijciatur dimidia argenti drachma: quod diſſolutum aquam tur
bidam
efficit liquidam: quæ in ampullam, omnem reliquam aquam conti­
nentem
, infundatur: & quamprimum feces in fundo reſederint, aquis effu­
ſis
auferantur: aquæ uerò ad uſum reſeruentur.
Fornax A. Eius foramen rotundum B. Foramina ſpiritalia
C
. Os fornacis D. Os ſpiritale ſub eo E. Catinus F.
A
mpulla G. Operculum H. Eius naris I. Altera ampulla
K
. Corbis in qua hæc, ne frangatur, collocari ſolet L.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index