Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363
364
364
365
365
366
366
367
367
368
368
369
369
370
370
< >
page |< < of 599 > >|
1caput aliquantum exciſum complectitur, & ei circumuoluitur, rurſusque de­
miſſæ uncus uni alicui ipſius annello iniectus hæret.
Tigillum autem lon­
gum pedes undecim, latum palmum & digitos duos, craſſum palmum, cir­
ca ferreum axem, in proxima trabe infixum, uoluitur.
Poſteriore parte ferre
um habet clauum: qui longus palmos tres, & digitum per tigillum, qua ſub
it ſub trabem, penetrat: & ex ipſa extat altera parte palmum & digitos duos,
altera digitos tres, qua perforatus eſt, ut anne'lus, in eo infixus, ipſi obſtet,
ne ex tigillo excidat: nam ea pars uix craſſa eſt digitum, cùm altera teres craſ
ſior ſit digito.
Is clauus, cùm foris demittitur, ſub trabem ſubit, & facit, ut ibi
retenta prorſus non decidat.
Idem obſtat, ne ferrea lamina quadrangula, quæ
ante ipſum complectitur tigillum, & cui iniectus eſt annulus longi unci, de
capite decidat.
Catenæ autem ferreæ, longæ pedes ſex, infimus annulus in­
cluſus eſt in annulo fibulæ utrinque in dextrum fornacis parietem actæ, &
plumbo, in foramina infuſo, firmatæ.
Vncus uerò ſuperius ex annulo pen­
dens, in uno aliquo annulo, cùm foris attollitur, includi ſolet: cùm demitti­
tur, & ex eo eximi, & in ſupremum imponi.
Parietes A. Fornix prior B. Fornix poſterior C. Murus
in eius parte caua D. Murus interior E. Foramina F.
Caminus G. Focus H. Lacus I. Fiſtula K. Turbo L.
Foris ferrea M. Becilla tranſuerſa N. Bacilla ſtatuta O.
Bracteæ P. Bacillorum foramina Q. Catellæ R. Ordi/
nes laterum S. Repagulum T. Eius anſa V.
Tabulæ æneæ X.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index