Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363
364
364
365
365
366
366
367
367
368
368
369
369
370
370
< >
page |< < of 599 > >|
hi panes tantummodo torrentur, & ex torrefactis æs denuo conficitur. Sed re-
crementa, ſiue mox rutro de metallis miſtis detracta fuerint, ſiue cùm ad ca-
tinum cinereum digiti craſſitudine adhæſerint, & eum anguſtiorem fecerint,
poſtea ſpathis exacta, dies, noctesque continenter recoquantur: quo modo pa
nes duo uel tres conflantur: prout multa uel pauca recrementa, de miſtura
æris & plumbi liquefacti detracta, recoquuntur.
Talis autem panis ad tria
centumpondia pendere ſolet: in quorum ſingulis ineſt argenti ſemuncia.

Quinque uerò panes ſimul in fornace, in qua ſtannum ſecernitur ab ære, col-
locentur: ex his fit plumbum, cuius centumpondium argenti ſemunciam in ſe
continet: panes fathifcentes apponantur ad reliquos panes fathiſcentes uili
ores: ex quorum utriſque æs luteum conficitur.
Spinæ uiles tunc ortæ cum pau
cis recrementis uilioribus recoquantur: ramento, ex cadmijs, alijsque rebus
facto, ipſis inſperſo: quo modo ſex uel ſeptem panes conflantur: quorum quiſque
pendit ad duo centumpondia: eorum quinque ſimul in fornace, in qua ſtan-
num ab ære ſecernitur, collocentur: qui ſtillant plumbo, quod pendit tria cen
tumpondia: in quorum ſingulis ineſt argenti ſemuncia.
Spinæ uiliſſimæ tunc
natæ tantummodo cum paucis recrementis recoqui debent: æs miſtum cum
plumbo, quod è fornace defluit in catinum cinereum, cochleari effundatur
in æreos catinos oblongos: hi panes cum uilibus panibus fathiſcentibus tor
rentur.
Spinæ tunc ortæ, adijciantur ad ſpinas uiles, atque ex ipſis eo modo,
quo dixi, conficiantur panes, ſed ex panibus torrefactis efficiatur æs: cuius
exigua quædam portio addatur ad optimos panes torrefactos, cùm ex ipſis
æs conficitur: ut æs uile unà cum bono permiſtum, ſine detrimento, diuen-
di poſſit: recrementa ſecundo & tertio, ſi fuerit utile, recoquantur: panes in-
de facti torreantur: ex torrefactis conficiatur æs: quod æri bono immiſcea-
tur.
At recrementa, quæ detrahit magiſter, qui æs ex panibus torrefactis con
ficit
, cribrentur: quæ ex cribro decidunt in uas ſubiectum, lauentur: quæ in
eo remanent, in ciſium effuſa aduehantur ad primas fornaces, & recoquan-
tur unà cum alijs recrementis: quibus etiam inſpergatur ramentum quod ex
iſtis uel tunc natis cadmijs lauatis colligitur, æs quod è fornace defluit in ca
tinum cinereum, etiam cochleari effundat in æreos catinos oblongos: quo
modo conflantur panes nouem uel decem: qui ſimul cum uilibus panibus
fathiſcentibus torreantur: ex torrefactis conficiatur æs luteum.
Quinetiam
cadmia, apud nos uocata, fit ex recrementis, quæ detrahit magiſter qui æs
ex panibus torrefactis conficit, unà cum alijs uilibus recrementis recoctis.
E-
tenim ſi panes ærei, ex talibus recrementis conflati, franguntur, fragmenta
nominant cadmiam: ex qua & ære luteo duobus modis fit æs caldarium: uel
enim cadmiæ duæ portiones cum una æris lutei in primis fornacibus colli-
quefactæ permiſcentur: uel contrà æris lutei duæ cum una cadmiæ: æs autem
quod è fornace defluit in catinum cinereum, cochleari effunditur in æreos
catinos oblongos ante calefactos, ut cadmia & æs luteum bene commiſceantur:
ijſdem catinis, priuſquam æs caldarium futurum in ipſos infundatur, puluis
carbonum inſpergatur, & eodem puluere æs infuſum ſuperſpargatur, ne cad-
mia & æs luteum, anteaquam bene miſceantur, congelent: quenque panem ex
catino effuſum miniſter à puluere purget ligno: idem eum inijciat in labrum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index