Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
361
361
362
362
363
363
364
364
365
365
366
366
367
367
368
368
369
369
370
370
< >
page |< < of 599 > >|
1ex ſcaturigine cochlearibus hauſtam, infundunt, ut ſemiplenæ fiant: quam
perpetuus aquarum, quas lacuna continet, feruor, non aliter ac ignis ardor
ſalſam in cortinas infuſam coquit.
Quamprimum autem cœperit craſſeſce­
re, quod fit cùm ad tertias aut amplius fuerit decocta, forcipibus ollas pre­
hendentes eam in ferreas cortinas paruas, & quadrangulas item in lacuna col
locatas effundunt: quarum cauum longum eſſe ſolet pedes tres, latum duos,
altum digitos tres.
Quoniam uerò ſingulis quaterni ſunt pedes graues, qui
bus inſiſtunt, aqua eas ſubit & undique cingit: nec tamen influit: quæ, quia con
tinenter
& ex lacuna per canales effluit, & ſcaturigines recentis copiam ſup
peditant, ſemper feruet, atque craſſeſcentem aquam in cortinas infuſam, in ſa­
lem denſare poteſt: qui mox batillis eximitur, idemque labor ſæpius iteratur.

Verùm ſi ſalſæ cum alijs ſuccis permiſtæ fuerint, ut plerunque calidæ eſſe ſo­
lent, ex eis ſal non debet confici.
Lacuna A. Ollæ B. Cochlear C. Cortinæ D. Forceps E.
211[Figure 211]
Alij aquas ſalſas, ſed maxime marinas, in magnis ollis ferreis coquunt:
qui, quia plerunque ſtramina ſolent concremare, ſalem nigriorem conficiunt:
quidam in ijſdem ollis muriam ſalſamentorum decoquunt: hi uerò ſalem ef
ficiunt, qui piſces & ſapit & olet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index