Alij uenam in ferreis catillis excoquunt hoc modo.
Arida, & quidem exi
gua, ligna in lateres circiter ſeſquipedem inter ſe diſtantes uiciſſim recta &
tranſuerſa imponunt & incendunt: ad quæ apponunt catillos ferreos luto
interius oblitos, & uena fracta plenos. Itaque cùm uentus acris ignis flammam
perfert in catillos, tunc uena ſtillat plumbo: quod ut confluere poſſit, uena
forcipe agitatur: quàm primum autem conijciunt eam omne plumbum exu
daſſe, catillos forcipe prehendentes auferunt, & plumbum in uacuos catil
los effundunt: atque ſic ex multo unà confuſo panes efficiunt. Alij uenam,
cum qua cadmia non eſt miſta, excoquunt in fornace ferrariæ ſimillima: in
cuius fouea catinum ex terra comminuta, & cum puluere carbonum permiſta
faciunt: atque in eum conijciunt uenam fractam, uel eius ramenta lotura col
lecta, ex quibus plus plumbi conficitur: ſi uenam, eam unà cum carbonibus
& paruis lignis aridis excoquunt: ſi ramenta, cum carbonibus tantum: utranque
uerò materiam, leni follium flatu. Catino eſt canaliculus, per quem liquidum
plumbum defluit in catinum ſubiectum, atque ex eo fit panis.
169[Figure 169]