Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 599 > >|
1habet pares portiones ſulfuris ignem non experti, ſalis ammoniaci, halini­
tri
, æruginis.
Argentum autem, in quo ineſt aliqua auri portio, primò unà
cum
plumbo liquefiat in catino fictili, atque ſimul coquantur uſque dum argentum ex
halet
plumbum: ſi argenti fuerit libra, plumbi ſint drachmæ ſex: tum argentum
aſpergatur
aliquo de iſtis pulueribus compoſitis, qui pendat uncias duas: de­
in
agitetur: poſtea effundatur in alterum catinum prius calefactum & ſeuo
illitum
: isque concutiatur: cætera perficiantur ratione iam explicata.
Quineti
am
aurum ab argenteis poculis, alijsque uaſculis & operibus inauratis inte­
gris
manentibus ſeparatur puluere, qui conſtat ex ſalis ammoniaci parte
na
, ſulfuris dimidia: poculum, ſiue aliud opus, inauratum oleo illinitur: ei in
ſpergitur
puluis: manu uel forcipe prehenſum admouetur igni, concutitur:
quo
modo aurum decidit in aquam uaſis ſubiecti, poculum manet illæſum.

Separatur
etiam aurum ab argenteis operibus inauratis argento uiuo: id in
fundatur
in catinum fictilem, & igni ſic calefiat ut digitus, in ipſum immiſſus,
calorem
ſuſtinere poſſit: in eo argenteum opus inauratum collocetur: cùm
ad
ipſum argentum uiuum adhæſerit exemptum imponatur in lancem: in quam
aurum
refrigeratum unà cum argento uiuo decidit.
Iterum uerò & ſæpius
idem
argenteum opus inauratum in argento uiuo calefacto collocetur: idemque
labor
ſuſcipiatur uſque ad eum finem dum nullum aurum appareat in opere,
cùm
in ignem impoſitum fuerit, & ex eo argentum uiuum, quod ad ipſum
adhæſit
, euolarit: mox artiſex capiat pedem leporinum, atque conuerrat argen­
tum
uiuum & aurum: quæ ſimul ex opere argenteo deciderunt in lancem:
caque
infundat in linteum, lini xylini contextu factum, uel in alutam: per illum
uel
hanc argentum uiuum expreſſum altera lance excipiatur.
Aurum uerò
in
linteo uel aluta remanebit: quod collectum in carbonem excauatum inij
ciat
& coquat donec liqueſcat, & ex eo maſſula fiat: quam cum pauco ſtibio
coquat
in catino fictili: eaque in alterum uaſculum infundat: quo modo aurum
in
fundo reſidere, ſtibium tenere ſuperiorem locum uidebit: tum eundem la
borem
ſumat: poſtremò aureas maſſulas in laterem excauatum conijciat, eumque
in
igni collocet: qua ratione aurum fit purum.
Atque his modis aurum ab
argento
, uel contra argentum ab auro ſecernitur: nunc exponam rationes,
quibus
æs ab auro ſeparatur.
Sal, quem uocamus artificioſum, conficitur ex
atramenti
ſutorij, aluminis, halinitri, ſulfuris ignem non experti ſingulorum li
bra
, ſalis ammoniaci ſelibra: quæ res comminutæ coquantur ex lixiuio facto
ex
cineris, quo lanarum infectores utuntur, parte una, calcis aqua non reſtin
ctæ
item parte una, cineris fagini partibus quatuor.
Res autem ex hoc lixi­
uio
coquantur uſque dum totum conſumatur: mox ſiccentur & reponantur
in
loco calido, ne in oleum uertantur: deinde cum eis comminutis plumbi, in
cinerem
reſoluti, libra permiſceatur: atque huius pulueris compoſiti ſingulæ
ſeſcunciæ
ſingulis æris, in catino calefacti, libris paulatim inſpergantur: ac ſi
lo
ferreo multum & celeriter agitentur: catino refrigerato & confracto au­
rea
maſſula reperitur.
Altera ſecernendi ratio hæc eſt: ſulfuris ignem non ex
perti
libræ duæ, ſalis facticij purgati quatuor comminuantur & commiſcean­
tur
: huius pulueris ſextans & ſemuncia adijciantur ad beſſem globulorum
confectorum
ex plumbo, et ære, in quo ineſt aurum, plumbi duplo: ſimulque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index