Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 599 > >|
1de ea, qua argentum perpurgatur: nam auri perpurgandi rationem ante ex­
plicaui
.
Argentum autem perpurgatur in uſtrina: cuius fornacis focum ſu­
ſtinet
teſtudo lateribus concamerata: eius fornix, qui priore parte exiſtit, al­
tus
eſt pedes tres.
Sed ipſe focus longus pedes quinque, latus quatuor: à late­
ribus
& poſteriore parte muri ſunt integri: à priore uerò alter fornix alteri
ſuperpoſitus
eſt: ſuper quem & murum caminus ſtatutus eſt.
Focus foueam
habet
rotundam, latam cubitum, altam palmos duos: in quam inijcitur cinis cri­
bratus
, & in eum teſta præparata ſic imponitur, ut cinis undique æque altus ac
ipſa
ſit.
Teſta autem, quæ fictilis eſt, repletur puluere, qui conſtat ex paribus
portionibus
oſſium in puluerem contritorum, & cineris ſumpti de catino, in
quo
plumbum ab auro uel argento ſeparatur: alij ad cinerem admiſcent late
rem
comminutum: quo modo neuter puluis argentum ad ſe allicit: puluis con­
poſitus
, & aqua madefactus paucus inijcitur in teſtam, et tunditur pilo ligneo
terete
, longo pedem, lato palmum & digitum: ex quo extant dentes nume­
ro
ſex, craſſi digitum, lati & alti digitum & tertiam eius partem, inter ſe diſtantes
ferè
digito.
Hi ſex dentes circulum efficiunt, in cuius medio eſt ſeptimus dens
teres
æque altus ac cæteri, ſed craſſus ſeſquidigitum.
Pilum uerò paulatim ab
inferiore
parte ſurſum uerſus fit anguſtius, ut ultima manubrij pars teres ſit,
craſſa
tres digitos.
Quidam utuntur terete pilo quod dentibus caret.
184[Figure 184]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index