Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 599 > >|
1in fornace, cuius os ſemper patet, tam utiliter excoqui non poſſe, quàm in ea,
cuius os ad tempus iccirco clauſum eſt ut interea uena cum additamentis li­
quatis coqui poſſit: atque poſtea ore aperto unà effluere in catinum, & cum
plumbo ibi liquefacto permiſceri.
Hæc autem uenarum excoquendarum ra­
tio noſtris & Boemis eſt uſitata.
Tres fornaces A B C. Ad primam ſtat excoctor & cochle
ari miſturam ex catino effundit in catillos: Catinus D. C
chlear E. Catilli F. Pilum ligneum teres G. Ad alteram
fornacem ſtat excoctor, & conto eius os aperit: Contus H.
Miniſter ſcalis, ad tertiam fornacem effractam appoſitis, pedi­
bus inſiſtens cadmias decutit: Scalæ I. Spatha K. Alter
contus uncinatus L. Præſes fodinæ panem, in quem ligonem
infixit, appenſurus ad libram portat M. Alter fodinæ præſes
ciſtam, in qua res ſuas concluſit, aperit N.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index