Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 599 > >|
1eo ſeparantur. Verùm plumbum magis etiam in alterius fornacis catino, in
quo argentum perpurgatum fit purum.
Quondam, Plinio autore, ſub cati­
ni canaliculo alter erat catinus: defluebatque ſpuma argenti ex ſuperiore in in
feriorem: ex quo ueruculo ſublata conuoluebatur, ut eſſet modici ponderis:
quo circa ex ea olim fiebant tubuli: nunc, quia non conuoluitur ueruculo,
conficiuntur maſſæ.
Fornax A. Ligna B. Spuma argenti C. Lamina D. Magiſter ieiunus
edit butyrum, ne uenenum, quod catinus exhalat, ei neceat, peculiare enim
illius remedium eſt.
E.
179[Figure 179]
Si periculum fuerit, ne miſtura ſimul cum ſpuma argenti effluat, magiſter in
promptu habet lutum in cylindri, qui utrinque acutus ſit, figuram formatum: id ad
contum uncinatum apponens miſturæ, ne effluat, opponit.
At cùm iam ſu­
us argento inſidebit color, tum apparent maculæ lucentes, &, quaſi quidam
colores, albæ.
Articulo temporis poſt prorſus fit candidum: mox miniſter de
mittit fores, ut canali clauſo rota non uerſetur, & folles quieſcant.
Sed magi
ſter aliquot aquæ uaſcula infundit in argentum ut refrigeſcat.
Alij infundunt
ceruiſiam ut albidius fiat: ſed hoc nihil habet momenti, cùm argentum adhuc
ſit perpurgandum: poſtea ferramento, cui figura cunei data, panem argente
um attollit, quod longum eſt pedes tres, latum digitos duos.
In eius partem cauam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index