Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 599 > >|
1in ſalinas infuſa, calore ſolis coquitur & mutatur in ſalem, ita nitroſa Nili in
nitrarias infuſa ſiue deriuata, & eodem ardore ſolis decocta uertitur in ni­
trum: quinetiam ſicuti mare ſua ui influens in eiuſdem Ægypti ſolum, abit
in ſalem, ita Nilus, cùm circa caniculæ ortum exundat, in nitrarias influens,
in nitrum conuertitur.
Nilus A. Nitrariæ B. Tales uero eſſe conijcio.
215[Figure 215]
At dilutum, ex quo conficitur nitrum, fit ex aquis dulcibus terra nitroſa
percolatis: lixiuium ex ijſdem percolatis cinere roboris uel quercus: utrunque
labris
exceptum, & in æreas cortinas quadrangulas ingeſtum coquitur uſque
ad eum finem dum in nitrum ſpiſſetur.
Sed nitrum tam natiuum quàm fa
cticium in cupis pueri impubis urina temperatum decoquitur in ijſdem cor
tinis.
Decoctum infunditur in cupas, quibus ſunt fila ænea: ad quæ adhære
ſcens concreſcit, & fit chryſocolla, quam boracem Maurorum uocabulo no
minamus.
Quondam nitrum præter urinam Cypria ærugine temperatum
fuiſſe, & tritum Cyprio ære in Cyprijs mortarijs, Plinius autor eſt.
Quineti
am quidam chryſocollam ex alumine foſſili, & ſale ammoniaco conficiunt.
Cupa in qua nitrum miſcetur cum urina A. Cortina B. Cupa in qua
chryſocolla denſatur C. Fila D. Mortarium E.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index