Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
391
391
392
392
393
393
394
394
395
395
396
396
397
397
398
398
399
399
400
400
< >
page |< < of 599 > >|
1ſint, ſimul in æreis laminis collocentur, nec eis ſubijciantur lateres. Verùm
ne
panis alius in alium, aut ultimus in murum, qui tertium murum longum ab iniuria
ignis
tuetur, incidat, carbones longi digitos ſex interponantur: medijsque lo
cis
uacuis item longi & magni.
Deinde parietibus appoſitis, & repagulo ob­
dito
fornax carbonibus paruis compleatur: tum tot carbones, quot capit alueus
bracteis
ligneis contextus, inijciantur in catinum: & ſuperinijciantur prunæ: pau
lo
poſt carbones ardentes batillo ſublati in omnes fornacis partes diſpergantur
ut
carbones, qui in ea ſunt, æqualiter accendant.
Qui uerò remanſerunt in ca
tino
, inijciantur in focum, ut etiam ipſe calefiat: quod ni factum fuerit ſtannum, quo
ſtillant
panes, foci frigore congelans non defluit in catinum.
Incipiunt aut poſt
quartam horæ partem ſtillare ſtanno: quod, quà non coeunt laminæ, defluit in fo­
cum
: carbonibus longis combuſtis, ſi panes inclinant ad murum, conto uncinato
erigantur
: ſin ad repagulum, carbonibus ſuffulciantur.
Si præterea panis ali­
quis
magis quàm cæteri ſubſidet, ad illum carbones addantur, ad hos non addan­
tur
.
Argentum quidem unà cum plumbo deſtillat: nam utrunque citius quam æs li­
queſcit
: ſpinas, quæ non effluunt, ſed reſident in foco, crebrius conto uncinato
uerſare
oportet, ut etiam ipſæ ſtillent ſtanno, mox in catinum defluente: etenim
id
, quod in eis remanet, rurſus excoquendum eſt in primis fornacibus: quod in
catinum defluit, ſtatim cum reliquo in ſecundas fornaces infertur, & plumbum ab
argento
ſeparatur.
Contus aut uncinatus manubrium ferreum habeat, longum pe
des
duos: in quo ligneum incluſum ſit longum pedes quatuor.
Stannum, quod
effluxit
in catinum, ſecretor cochleari æneo effundat in octo catillos æreos, la
tos
palmos duos & digitos tres: quibus prius aqua lutoſa illinatur, ut fa­
cilius
ex euerſis ſtannei panes excidant: uerum ſi eum catilli propterea deficiunt,
quod
ſtannum nimis celeriter defluit in catinum, tunc in ipſos aquam infundat, ut
panes
refrigerati citius ex eis elabantur: utque mox rurſus ijſdem catillis uti
poſſit
: niſi enim talis neceſſitas urgeat ſecretorem, catillis uacuis aquam luto­
ſam
illinat.
Cochleare aut prorſus eius eſt ſimile, cuius uſus eſt in effunden­
dis
metallis, quæ in primis fornacibus colliquefacta ſunt.
Sed cum omne ſtan
num
è foco defluxerit in catinum, & in catillos æreos effuſum fuerit, tunc pri­
ſpinæ rutro trahantur è foco in catinum: deinde ex catino in ſolum: tum
batillo
conijciantur in ciſium: quo auectæ coaceruentur atque recoquantur,
Rutrum uerò ſit longum palmos duos & totidem digitos, latum palmos duos
& digitum, cumque eius poſteriore parte coniunctum ſit manubrium ferreum longum
pedes
tres: In quod incluſum ſit ligneum totidem pedes longum.
Poſtquam
ſtannum
ab ære fuerit ſecretum, panes reſiduos appellamus fathiſcentes, quod
ſic
excocti ſint, ut exucti eſſe uideantur.
Hi ſpatha ſub ipſos acta ſubleuentur,
& forcipe prehenſi conijciantur in ciſium, atque aduehantur ad fornacem, in
qua
torrentur.
Spatha quidem aſſimilis ſit eius, qua cadmiæ, quæ ad parietes
primarum
fornacum adhæſerunt, decuti ſolent: forceps uerò longus pedes
duos
& dimidium.
Eadem ſpatha ſtiriæ decutiantur è laminis, ex quibus pen
dent
: eadem ferrei lateres è panibus fathiſcentibus, ad quos adhærent.
Secre­
tor
autem opus diurnum perfecit, cùm à panibus maioribus quater quater­
nis
, à minoribus quater quinis ſtannum ſecreuit: ſin à pluribus, extraordina
riæ
operæ precium ipſi ſeorſum perſoluatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index