Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
391
391
392
392
393
393
394
394
395
395
396
396
397
397
398
398
399
399
400
400
< >
page |< < of 599 > >|
1 217[Figure 217]
Hactenus de nitri conficiendi rationibus, quæ non minus ac ſalis uariæ &
multiplices ſunt, dixi: nunc dicam de ratione conficiendi aluminis, quæ nec
ipſa uniuſmodi et ſimplex eſt.
Etenim fit ex aqua aluminoſa decocta uſque dum
denſetur in alumen, uel ex diluto aluminoſo, quod ex id genus terra, uel ſa­
xo, uel pyrite, uel alio miſto, conficitur.
Terra effoſſa primò tanta, quanta tre­
centis ciſijs uehi poteſt, conijciatur in duo caſtella: deinde aquis in ea deriua
tis, &, ſi atramenti ſutorij particeps fuerit, urinis puerorum impubium ſuper
fuſis diluatur.
Operarij autem quotidie ſæpius uenam perticis oblongis &
craſſis commoueant, ut cum aquis et urinis permiſceatur: tum turbine ex utroque
caſtello extracto dilutum excipiatur lacu, ex una uel duabus arboribus ca­
uato.
Si uerò locus aliquis talium uenarum copiam ſuppeditauerit, ipſæ ſta
tim non conijciantur in caſtella, ſed primò conuehantur in areas, atque cumu­
lentur: quanto enim diutius aeri & pluuijs expoſitæ fuerint, tanto meliores
fiunt.
Nam in eiuſmodi cumulis, aliquot poſt menſibus, quàm uenæ in are­
as fuerunt congeſtæ, naſcuntur fibræ longè uenis bonitate præſtantes: de­
inde uehantur in ſex, pluraúe caſtella, longa & lata ad nouem pedes, ad quinque
alta: mox aquis, in ea deriuatis, ſimiliter diluantur: poſteaquam aquæ combi­
berunt
alumen turbinibus extractis, dilutum excipiat lacuna rotunda, lata

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index