Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
391
391
392
392
393
393
394
394
395
395
396
396
397
397
398
398
399
399
400
400
< >
page |< < of 599 > >|
1ſa facti unà commiſceantur: ad quas adijciatur minuta magnetis particula: cer
te ſingularis illa uis noſtris etiam temporib.
æque ac priſcis ita in ſe liquorem uitri
trahere creditur, ut ad ſe ferrum allicit: tractum aut purgat, & ex uiridi uel luteo
candidum facit: ſed magnetem poſtea ignis conſumit: qui uerò iam dictis ſuccis ca­
rent
, ipſi duas portiones cineris quernei uel ilignei, uel roborei, uel cerrei, aut,
ſi hi in promptu non fuerint, fagini uel abiegni cum una ſabuli uel arenæ permi
ſcent, & addunt modicum ſalem, ex aqua ſalſa uel marina factum, atque exiguam magne
tis particulam: ſed iſti minus candidum & translucidum uitrum conficiunt: uerum cinis
ex antiquis arborib.
fit: quarum truncus, ubi aſſurrexit ad altitudinem ſex pedum
cauatur, & iniecto igni arbor tota comburitur, ac in cinerem uertitur: quod fit
hyeme cum niues diutinæ ſedent, uel æſtate, cum non pluit: nam imbres alijs anni
temporib.
quod cineres cum terra miſceant, impuros reddunt: quanobrem tunc ex ijſdem
arborib.
in plures partes ſectis, & ſub tecto combuſtis, cinis confiat. Sed uitra
rijs alijs tres ſunt fornaces, alijs duæ, alijs una: quib.
tres, hi in prima coquunt
materiam, in ſecunda eam recoquunt, in tertia refrigerant uitrea uaſa & cætera ope
ra candentia: eorum prima fornax concamerata & furno ſimilis ſit: in cuius ſupe
riori camera, longa pedes ſex, lata quatuor, alta duos lignis aridis accenſis res
miſtæ coquantur acri igni donec liqueſcant, & in maſſam uertantur uitream: etſi
nondum ſatis à recremento purgatam: ea refrigerata extrahatur & in partes
diuidatur: in eadem fornace ollæ, quæ continebunt uitrum, calefiant.
Primæ fornacis inferior camera A. Superior B. Vitrea maſſa C.
229[Figure 229]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index