Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
401
401
402
402
403
403
404
404
405
405
406
406
407
407
408
408
409
409
410
410
< >
page |< < of 599 > >|
1 Atque ob hanc cauſam & uarietatem pelles eius ſunt precioſæ. Multa frumenti
grana
in ſpecum congerit, et utrinque dentib.
malas eum amplas habet atque laxas,
mandit
.
Quare noſtri hominem uoracem huius animantis nomine appellant,
tanquam
ſciurus priorib.
pedibus tum aures & os demulcet, tum cibum ſumit:
inque
eos erectus, poſteriorib.
& clunibus inſiſtens edit. Ager Toringiæ eo­
rum
animalium plenus ob copiam & bonitatem frumenti, neque Miſenæ eo­
rum
expers eſt: nam in tractu Pegano & Lipſiano reperiuntur.
Criceto mi
nor
eſt uormela, & magis uaria.
Etenim præter uentrem, qui item niger eſt, to
tum
corpus albis, ſubluteis, rutilis, obſcure fuluis maculis decoratur.
Cauda
etiam
, quæ longa ſefquipalmum, habet pilos cinereos cum candidis permi­
ſtos
, ſed extrema parte nigros.
Hactenus dixi de murium & muſtelarum
ac
cognatorum animalium generibus, quorum maxima pars ſuccedit cauernas
ſubterraneas
: nunc de hiſtrice dicam, qui item in ſpecus ſecedit, ſed æſtiuis,
ut
Albertus ſcribit, menſibus: idque facit contra morem cæterarum animanti
um
.
Eum Græci quidam a)kanqo/xoiron uocant, quòd & ſimilitudinem gerat
ſpeciemque
porci bimeſtris, & ſpinis erinacei inſtar hirſutus ſit: attamen caput
habet
leporino ſimilius: aures humanis, pedes urſinis.
Iuba ei eſt ſuperiore
parte
erecta & priore cana, tubercula cutis, quæ ex utraque oris parte ſunt, ſe­
tas
longas & nigras continent ex eis natas: quin reliquæ etiam ſetæ ſunt ni­
græ
.
Primæ ſpinæ à medio oriuntur dorſo & à lateribus, ſed longiſſimæ à la­
teribus
, ſed longiſſimæ à ſuperiore eorum parte.
Quæ ſingulæ partim nigræ,
partim
candidæ ſunt: longæ duos, uel tres, uel quatuor palmos, quas, ſi quan
do
libitum fuerit, ut pauo caudam erigit, ingreſſurus in caueam demittit: ir
ritatus
iracundia cum cutem intendit, miſſiles in ora urgentium canum infi­
git
, aut tanto impetu iaculatur ut in ligno figat.
Dentes, ut lepus, quatuor ha
bet
longos, duos ſuperiore parte, & duos inferiore.
Noctu uigilat, interdiu
dormit
.
Veſcitur pane comminuto, pomis, pyris, rapis, paſtinacis, bibit aquam,
ſed
cupide uinum dilutum.
Hoc animal gignit India & Africa, unde ad nos
nuper
allatum eſt.
Vrſi præterea ſe hyemis tempore in ſpecuum latebras,
quas
locus ipſis ſuppeditat, conijciunt: quòd ſi nullas ſuppeditet, eas priori
bus
pedibus pro manibus uſi, faciunt ex ramis & fruticibus congeſtis & ita
conſtructis
ut non recipiant imbres, in quæ latibula ſupini irrepunt.
Timent
enim
de ſuis ueſtigijs, quòd in ſolo impreſſa eos uenatoribus prodant.
Ma­
res
autem quadraginta dies, fœminæ quatuor menſes ſe occultant latebris:
quo
tempore candidam informemque carnem & pariunt, & lambentes ſen­
ſim
in propriam formant figuram: quod non ignorauit Ouidius qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index