Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 599 > >|
1Terra ferax hominum, terraque diues opum.
Hic auri in uenis locupletibus aura refulget,
Non alio meſſis carior ulla loco.
Auricomum extulerit felix Campania ramum,
Nec fructu nobis deficiente cadit.
Eruit argenti ſolidas hoc tempore maſſas
Foſſor, de proprijs armaque miles agris.
Ignotum Graijs eſt Heſperijsque metallum,
Quod Biſemutum lingua paterna uocat.
Candidius nigro, ſed plumbo nigrius albo,
Noſtra quoque hoc uena diuite fundit humus.
Funditur in tormenta, corus cum imitantia fulmen,
Æs, inque hoſtiles ferrea maſſa domos.
Scribuntur plumbo libri: quis credidit antè
Quàm mirandam artem Teutonis ora dedit?
Nec tamen hoc alijs, aut illa petuntur ab oris,
Eruta Germano cuncta metalla ſolo.
Sed quid ego hæc repeto, monumentis tradita claris
AGRICOLAE, quæ nunc docta per ora uolant?
Hic cauſſis ortus, & formas uiribus addit,
Et quærenda quibus ſint meliora locis.
Quæ ſi mente prius legiſti candidus æqua:
Da reliquis quoque nunc tempora pauca libris.
Vtilitas ſequitur cultorem: crede, uoluptas
Non iucunda minor, rara legentis, erit.
Iudicioque prius ne quis malè damnet iniquo,
Quæ ſunt auctoris munera mira Dei:
Eripit ipſe ſuis primùm tela hoſtibus, inque
Mittentis torquet ſpicula rapta caput.
Fertur equo latro, uehitur pirata triremi:
Ergo necandus equus, nec fabricanda ratis?
Viſceribus terræ lateant abſtruſa metalla,
Vti opibus neſcit quòd mala turba ſuis?
Quiſquis es, aut doctis pareto monentibus, aut te
Inter habere bonos ne fateare locum.
Se non in prærupta metallicus abijcit audax,
Vt quondam immiſſo Curtius acer equo:
Sed prius ediſcit, quæ ſunt noſcenda perito,
Quodque facit, multa doctus ab arte facit.
Vtque gubernator ſeruat cum ſidere uentos:
Sic minimè dubijs utitur ille notis.
Iaſides nauim, currus regit arte Metiſcus:
Foſſor opus peragit nec minus arte ſuum.
Indagat uenæ ſpacium, numerumque, modumque,
Siue obliqua ſuum, rectaúe tendat iter.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index