Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
411
411
412
412
413
413
414
414
415
415
416
416
417
417
418
418
419
419
420
420
< >
page |< < of 599 > >|
1net, affixo, & aqua madefacto. Liqueſcit uerò argentum cùm ſuerit circiter
horam
in teſta coctum: quo liquato carbones ardentes ex teſta remouet, atque
ei
ſuperponit duo ligna abiegna longa pedem & palmos tres, lata palmum
& digitos duos, craſſa ſuperiore parte palmum, inferiore ad tres digitos.
In­
feriores
autem partes coniungit: in quæ ligna rurſus conijcit carbones: nam
acri
igni ſemper ipſi opus eſt ad purgandum argentum.
Purgatur uerò ho­
ris
duabus uel tribus, prout fuerit purum uel impurum: hoc globulis æreis
aut
plumbeis in teſtam ſimul iniectis efficit purius.
Vt autem, dum argentum
purgat
, tantum ignis calorem ſuſtinere poſſit, forem ferream, longam pedes
tres
, altam pedem, & palmos tres demittit.
Hæc utrinque incluſa eſt in bracte
is
ferreis: quam cùm operam in hac re conſumpſerit, batillo ferreo rurſus at­
tollit
, ut eius cultellus in ferrum uncinatum, quod eſt in fornice, incidens ipſam
apertam
teneat.
Sed cùm argentum iam fere fuerit purgatum, quam conie­
cturam
de eo facit ex temporis ſpacio, tunc in ipſum infigit contum totum fer
reum
: qui aciem habet chalybeatam & teres eſt, atque longus pedes tres & di
midium
, craſſus digitum.
Bracteam autem argenteam adhærentem ad con­
tum
orichalco impoſitam malleo decutit: ac ex eius colore conijcit an argen
tum
ſatis purgatum ſit necne.
Si fuerit perpurgatum, albiſſimum eſt, & eius
bes
, drachma excepta, purus exiſtit.
Quidam uerò argentum hauriunt fer­
rei
inſtrumenti cauo: ſed cuiuſque beſſis argenti ſicilicus comburitur: interdum
etiam
, cùm ualde fuerit impurum, drachmæ tres uel ſemuncia.
At purgator
ignem
gubernat, & argentum liquidum commouet inſtrumento ferreo, lon­
go
pedes nouem, craſſo digitum, priore parte primò ad latus dextrum cur­
uato
, deinde recuruato, ut efficiatur circulus, cuius caua pars ad palmum la­
ta
ſit.
Alij utuntur inſtrumento ferreo, cuius extima pars recta ſurſum uerſus
extat
.
Quin idem ferreum habet inſtrumentum ſiue forcipem uulſellæ figu
ra
, quo carbones prehendit, & ipſo manu compreſſo eos ponit ac reponit:
id
longum eſt pedes duos, latum ſeſquidigitum, craſſum tertiam digiti partem.
Crates A. Sella orichalcea B. Truncus C. Panis argen
teus
D. Malleus E. Truncus ligneus in medio cauatus F.
A
lueus foraminum plenus G. Truncus ad ferreum inſtru­
mentum
affixus H. Ligna abiegna I. Contus ferreus K.
F
errei inſtrumenti cauum L. Inſtrumentum, cui circulus, ſe­
quens
pictura continet: Inſtrumentum cuius extima pars ſur­
ſus
uerſus extat M. Inſtrumentum uulſellæ figura N.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index