Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
411
411
412
412
413
413
414
414
415
415
416
416
417
417
418
418
419
419
420
420
< >
page |< < of 599 > >|
magis purgetur, in ipſum infundantur libræ tres uel quatuor lixiuij, facti ex
tribus cinereis quernei, uel aſſimilis portionibus, & una calcis uſtæ, ſed a-
qua non reſtinctæ.
Verùm aqua, prius quàm infundatur, alumen foſſile re-
ſoluatur: ſint uerò illius libræ centum & uiginti, huius quinque: paulo poſt di-
lutum uidebitur eſſe limpidum & cæruleum: ſed coquatur uſque dum aquas,
quæ ſubtiles ſunt, exhalet: maxima ſalis poſtea cochlearibus ferreis exhauri
endi pars in fundo cortinæ reſideat.
Succus autem transfundatur in cupam,
in qua bacilla recta & tranſuerſa ſunt incluſa: ad quæ refrigeratus adhære-
ſcit: atque, ſi multus fuerit, tribus quatuorúe diebus denſatur in halinitrum: de-
inde dilutum, non congelatum effundatur, & reſeruetur atque recoquatur.
Ha-
linitrum uerò exciſum, & eo ipſo diluto lauatum conijciatur in tabulas ut hoc
deſtillet, ipſum exiecetur.
Halinitrum certe ex diluto, pro ſucci, quem com-
bibit multitudine uel paucitate, oritur multum uel paucum: ex lixiuio affu-
ſo, quod ipſum purgat, quodam modo purum & limpidum.
Sed puriſſimum
& translucidum, quod magis à ſale purgetur, & craſſitudinem exuat, hoc mo-
do conficitur: quot amphoræ diluti infunduntur in cortinam, tot congij li-
xiuij, de quo iam dixi, affundantur: & in eandem cortinam conijciatur hali-
nitrum factitium, quantum diluto & lixiuio diſſolui poſſit: quàm primum
miſtura eficrueſcens ſpumauerit, transfundatur in cupam, in quam iniectum
ſit ſabulum, de fluuio ſumptum & lauatum: ea panno tegatur: mox turbine
ex fundi foramine extracto miſtura ſabulo percolata excipiatur labro: dein
de in eandem uel alteram cortinam infuſa decoquatur, donec maiorem diluti par-
tem
exhalet.
Veruntamen ſi quando ualde bullit & ſpumat, lixiuium paucum
affundatur.
Tum transfundatur in alteram cupam: in qua bacilla ſunt inclu-
ſa: ad quæ etiam ipſa adhæreſcens ſi pauca fuerit biduo, ſi multa triduo, uel
ſummum quatriduo congelat: quæ uerò denſata non fuerit, in cortinam refun
datur & recoquatur ad dimidias: atque in cupam transfuſa refrigeretur: quod
toties facere oportet, quoties res hoc poſtulat ut fiat.
Alij alio modo halini-
trum purgant: eo enim ollam, ex ære caldario factam, complent, & opercu-
lo, item æreo, tectam in prunis locant: ac ipſum coquunt donec liqueſcat.
Ol-
lam autem operculatam non oblinunt, ut operculo, cui anſa eſt, ſublato uide-
re poſſint utrum liquatum ſit necne.
Cùm liquefactum fuerit ſulfure, in pulue
rem reſoluto conſpergunt: Quod, ſi olla, in igni repoſita, non arſerit, accen-
dunt: quo ſimul cùm craſſa halinitri pinguitudine, quæ ſupernatat, & ſola
tunc ardet, conſumpto fit purum: mox ollam ex igni remouent: poſtea ex re
frigerata eximunt halinitrum puriſſimum: quod candidi marmoris ſpeciem
gerit: atque tunc etiam id, quod terrenum eſt, in fundo reſidet.
At terra, ex qua
dilutum fuit factum, & rami quernei uel conſimilis arboris alternis ſub dio
ponantur, & aqua, quæ combibit halinitrum, conſpergantur: quo modo
quinque uel ſex annis rurſus apta fit ad conficiendum dilutum.
Halinitrum,
quodammodo purum, quod dum terra tot annos quieuit interea, ortum fuit,
& quod lapidei parietes in cellis uinarijs & locis opacis exudant, cum pri-
mo diluto permiſtum decoquatur.
Cortina A. Cupa in quam ſabulum est iniectum B. Turbo C.
Labrum D. Cupæ in quibus bacilla ſunt incluſa E.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index