Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
411
411
412
412
413
413
414
414
415
415
416
416
417
417
418
418
419
419
420
420
< >
page |< < of 599 > >|
1
Sed ex pyritis crudis alijsúe miſtis aluminoſis alumen ſic fiat. Primo in a­
reis urantur: deinde aliquot menſibus aeri exponantur, ut molleſcant: tum in
cupas coniecti diluantur: poſthæc dilutum in plumbeas cortinas quadrangu
las infuſum coquatur donec ſpiſſetur in alumen: ſed pyritæ alijque lapides mi
ſti non aluminis modo, ſed atramenti etiam ſutorij participes fuerint, ut ple
runque eſſe ſolent, ex ipſis utrunque eo, quo dixi, modo, confiat.
Poſtremò ſi in pyri
tis alijsque miſtis lapidib.
dilutis fuerit metallum, ſiccentur, & ex eis in fornace co
ctis ipſum, ſiue aurum, ſiue argentum, ſiue æs fuerit, conficiatur.
Atramentum uerò
ſutorium quatuor modis confici poteſt: duob.
ex aqua atramentoſa, uno ex me­
lanteriæ & ſoryos, & chalcitidis diluto: item uno ex terris uel lapidib.
uel mi­
ſtis atramento ſis.
Aquam aut atramentoſam in lacunis collectam, ſi inde deri­
uari non poteſt, operarij uel ſitulis hauſtam ex ipſis exportent, & in calidis
regionibus æſtiuo tempore in ſubdiales areas, ad aliquam altitudinem de­
preſſas infundant: uel machinis è puteis extractam in canales fundant: per
quos in areas influat, & in eis ſolis calore concreſcat.
Cuniculus A. Situla B. Area C.
220[Figure 220]
In frigidis autem regionib. & hyeme eadem aqua atramentoſa & dulcis, pari
menſura primò in plumbeis cortinis quadrangulis decoquantur: deinde re
frigeratæ infundantur in cupas, uel in lacus, Plinius uocat piſcinas ligneas,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index