Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
411
411
412
412
413
413
414
414
415
415
416
416
417
417
418
418
419
419
420
420
< >
page |< < of 599 > >|
1 203[Figure 203]
Tum batillo ferreo, cui manubrium ligneum longius ſex pedibus, prunas
in catinum inijciat, uel carbones, quos paucis prunis, ad eos adiectis, accen­
dat: & prunis ſuperponat panes torrefactos, qui, ſi ex ære fuerint, cui prima
bonitas, centumpondia tria, uel tria & dimidium pendant: ſi ex ære, cui ſe­
cunda bonitas, duo & dimidium: ſi ex eo, cui tertia, tantum duo.
Qui uero æ­
ris, cui præcipua bonitas, centumpondia ſex imponunt, hi catinum latiorem &
altiorem faciunt.
Sed infimus panis torrefactus à fiſtula diſtet duobus pal­
mis, cæteri longius.
Etenim cùm inferiores liquati fuerint, ſuperiores dela­
pſi propius ad fiſtulam accedunt.
Quod ſi non delabuntur, batillo uel alte­
ra ſpatha moueri debent.
Batillum autem longum ſit pedem, latum palmos
tres & digitos duos.
Eius manubrij pars ferrea, longa palmos duos, lignea
pedes nouem.
Circum panes torrefactos carbones longi & magni locandi
ſunt: in fiſtula mediocres.
His omnibus ordine diſpoſitis ignis acrior flatu
follium excitetur.
Cùm uerò ære iam liqueſcente carbones flammant, tunc
magiſter contum ferreum in medios infigat, ut ipſi flatum concipere, flam­
ma eluctari poſſit: qui contus cuſpidatus longus ſit pedes duos & dimidium.

Eius uerò manubrium ligneum, quatuor.
Panibus partim liqueſactis magi
ſter egreſſus oſtio per fiſtulam æneam inſpectet catinum: ſi aduerterit recte
menta nimis ad os fiſtulæ adhærere, flatumque follium impedire, contum fer
reum uncinatum in fiſtulam inter nares follium immittat, & eum circum os fiſtulæ uol­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index