Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
431
431
432
432
433
433
434
434
435
435
436
436
437
437
438
438
439
439
440
440
< >
page |< < of 599 > >|
1digitos. In huius fornicis parte caua: exiſtat murus ex lateribus calce conglu­
tinatis
factus: qui ſurſum uerſus à ſolo pedem & palmos tres habeat quinque
foramina
ſpiritalia, alta palmos duos & digitum, lata palmum & digitum:
quorum
primum ſit ad dextrum murum interiorem, ultimum ad ſiniſtrum,
reliqua
tria in medio eorum ſpacio: quinetiam ea ſoramina per murum inte
riorem
, qui eſt ad fornicem, penetrent.
In eiuſmodi foramina lateres dimidi
ati
imponantur, ut fornax nimia aura non inſpiretur: & eximantur interdum,
ut
is, qui panes æreos fathiſcentes torrefacit, in uias, quas uocant, inſpicere
poſſit
, & contemplari, an recte torreantur.
At prior fornix à poſteriore diſtet
pedibus
tribus: & palmis duobus: cuius pars caua æque longa ſit, ac poſte
rioris
fornicis: ſed lata pedes ſex.
Ipſe fornix eandem habeat altitudinem, quam
ibidem
habent parietes.
Fornicibus autem & parietibus caminus, ex lateri­
bus
calce conglutinatis factus, ſuperſtruatur, altus pedes ſex & triginta: is per
tectum
penetret.
Murus uerò interior ad poſteriorem fornicem & utrunque
parietem
appoſitus, ex quibus extat ad pedem, altus ſit pedes tres, & totidem
palmos
, craſſus item palmos tres: ex lateribus luto conglutinatis confectus
undique
luto craſſo illinatur, adeo ut id ipſi ſuperius illitum clementer aſſur­
gat
ad altitudinem pedis.
Murus hic quidam quaſi clypeus eſt aliorum mu­
rorum
: eos enim tuetur ab ignis calore muros labefactante: qui non facile re­
fici
poſſunt, cùm iſte leui opera reparari poſſit.
Focus uerò fiat ex luto, & te­
gatur
uel laminis æneis, quales ſunt fornaci, in qua argentum ab ære ſecerni
tur
, ſed quæ particulis eminentibus careant: uel lateribus, ſi domini in tabu­
las
æneas impenſam facere noluerint.
Horum latior pars ponatur decliuis:
quo
modo focus poſteriore parte tam altus fit, ut uſque ad quinque foramina
ſpiritalia
pertingat: priore tam humilis, ut poſterior prioris fornicis pars ca
ua
ſit, alta pedes quatuor, & palmos tres, ac totidem digitos, prior pedes
quinque
, palmos tres, & totidem digitos.
Quinetiam focus extra ſornacem ad
pedes
ſex tectus ſit lateribus.
Prope hanc fornacem ad quartum murum lon­
gum
, eſt lacus longus pedes tredecim et palmum, latus pedes quatuor, altus
pedem
& palmos tres: aſſeribus undique munitus, ne terra in cum incidat: in
quem
altera parte per fiſtulas aqua influit, altera eandem, ſi turbo fuerit ex­
tractus
, terra ſorbet.
In huius lacus aquam conijciuntur panes ærei, à quibus
argentum & plumbum ſunt ſeparata: prioris fornicis pars prior partim clau­
di
ſolet fore ferrea, inferius lata ſex pedes & duos digitos, ſuperius aliquan­
tum
rotundata, altiſſima parte, quæ media eſt, alta pedes tres & palmos du­
os
.
Compoſita uerò eſt ex ferreis bacillis & bracteis, ad ea filis item ferreis
affixis
.
Bacilla numero ſunt ſeptem, tria tranſuerſa, quatuor ſtatuta: quorum
quodque
latum eſt duos digitos, craſſum ſemidigitum: ſed infimum tranſuer
ſum
longum eſt pedes ſex, & duos palmos, medium eandem habet longitu
dinem
, ſupremum incuruatum media parte altius eſt, atque ſic longius alijs du­
obus
.
Statutorum aliud ab alio diſtat pedibus duobus: quorum utrunque ex
tremum
altum eſt pedes duos, & totidem palmos, media uerò, alta pedes tres
& palmos duos, ex ſupremo tranſuerſo curuato extant, & foramina habent,
in
quæ incluſi ſunt unci catellarum longarum duos pedes: quarum ſupremi
annelli
incluſi in unum aliquem annellum tertiæ catellæ: quæ extenſa tigilli

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index