Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
431
431
432
432
433
433
434
434
435
435
436
436
437
437
438
438
439
439
440
440
< >
page |< < of 599 > >|
1ſint, ſimul in æreis laminis collocentur, nec eis ſubijciantur lateres. Verùm
ne panis alius in alium, aut ultimus in murum, qui tertium murum longum ab iniuria
ignis tuetur, incidat, carbones longi digitos ſex interponantur: medijsque lo
cis uacuis item longi & magni.
Deinde parietibus appoſitis, & repagulo ob­
dito fornax carbonibus paruis compleatur: tum tot carbones, quot capit alueus
bracteis ligneis contextus, inijciantur in catinum: & ſuperinijciantur prunæ: pau
lo poſt carbones ardentes batillo ſublati in omnes fornacis partes diſpergantur
ut carbones, qui in ea ſunt, æqualiter accendant.
Qui uerò remanſerunt in ca
tino, inijciantur in focum, ut etiam ipſe calefiat: quod ni factum fuerit ſtannum, quo
ſtillant panes, foci frigore congelans non defluit in catinum.
Incipiunt aut poſt
quartam horæ partem ſtillare ſtanno: quod, quà non coeunt laminæ, defluit in fo­
cum
: carbonibus longis combuſtis, ſi panes inclinant ad murum, conto uncinato
erigantur: ſin ad repagulum, carbonibus ſuffulciantur.
Si præterea panis ali­
quis magis quàm cæteri ſubſidet, ad illum carbones addantur, ad hos non addan­
tur
.
Argentum quidem unà cum plumbo deſtillat: nam utrunque citius quam æs li­
queſcit: ſpinas, quæ non effluunt, ſed reſident in foco, crebrius conto uncinato
uerſare oportet, ut etiam ipſæ ſtillent ſtanno, mox in catinum defluente: etenim
id, quod in eis remanet, rurſus excoquendum eſt in primis fornacibus: quod in
catinum defluit, ſtatim cum reliquo in ſecundas fornaces infertur, & plumbum ab
argento ſeparatur.
Contus aut uncinatus manubrium ferreum habeat, longum pe
des duos: in quo ligneum incluſum ſit longum pedes quatuor.
Stannum, quod
effluxit in catinum, ſecretor cochleari æneo effundat in octo catillos æreos, la
tos palmos duos & digitos tres: quibus prius aqua lutoſa illinatur, ut eò fa­
cilius ex euerſis ſtannei panes excidant: uerum ſi eum catilli propterea deficiunt,
quod ſtannum nimis celeriter defluit in catinum, tunc in ipſos aquam infundat, ut
panes refrigerati citius ex eis elabantur: utque mox rurſus ijſdem catillis uti
poſſit: niſi enim talis neceſſitas urgeat ſecretorem, catillis uacuis aquam luto­
ſam illinat.
Cochleare aut prorſus eius eſt ſimile, cuius uſus eſt in effunden­
dis metallis, quæ in primis fornacibus colliquefacta ſunt.
Sed cum omne ſtan
num è foco defluxerit in catinum, & in catillos æreos effuſum fuerit, tunc pri­
mò ſpinæ rutro trahantur è foco in catinum: deinde ex catino in ſolum: tum
batillo conijciantur in ciſium: quo auectæ coaceruentur atque recoquantur,
Rutrum uerò ſit longum palmos duos & totidem digitos, latum palmos duos
& digitum, cumque eius poſteriore parte coniunctum ſit manubrium ferreum longum
pedes tres: In quod incluſum ſit ligneum totidem pedes longum.
Poſtquam
ſtannum ab ære fuerit ſecretum, panes reſiduos appellamus fathiſcentes, quod
ſic excocti ſint, ut exucti eſſe uideantur.
Hi ſpatha ſub ipſos acta ſubleuentur,
& forcipe prehenſi conijciantur in ciſium, atque aduehantur ad fornacem, in
qua torrentur.
Spatha quidem aſſimilis ſit eius, qua cadmiæ, quæ ad parietes
primarum fornacum adhæſerunt, decuti ſolent: forceps uerò longus pedes
duos & dimidium.
Eadem ſpatha ſtiriæ decutiantur è laminis, ex quibus pen
dent: eadem ferrei lateres è panibus fathiſcentibus, ad quos adhærent.
Secre­
tor autem opus diurnum perfecit, cùm à panibus maioribus quater quater­
nis, à minoribus quater quinis ſtannum ſecreuit: ſin à pluribus, extraordina
riæ operæ precium ipſi ſeorſum perſoluatur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index