Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
431
431
432
432
433
433
434
434
435
435
436
436
437
437
438
438
439
439
440
440
< >
page |< < of 599 > >|
1
Atque argenti quidem, ſiue plumbi cum argento permiſti, quod ſtannum
appellamus, ab ære ſecernendi hæc ratio eſt.
Stannum uero in ſecundas for
naces infertur, in quibus plumbum ab argento ſeparatur: de qua ratione, quod
eam proximo libro pluribus uerbis expoſui, unum illud dicam.
Apud nos
abhinc aliquot annos ſtanni tantummodo quatuor & quadraginta centun
pondia
, & æris unum ſimul in ſecundis fornacibus fuerunt cocta, nunc ſtan
ni ſex & quadraginta, æris unum & dimidium coquuntur: alibi uerò ſtanni
plerunque centum & uiginti, æris ſex: quo modo ſpumæ argenti centumpon­
dia
plus minus centum & decem, molybdænæ triginta conflantur.
Omnibus
autem his modis argentum, quod ineſt in ære iniecto, cum reliquo argento
permiſcetur, ipſum æs, æque ac plumbum, partim in argenti ſpumam, par­
tim in molybdænam mutatur.
Stannum, quod non liqueſcit, è margine in
catinum conto uncinato trahatur.
At munus torrendi, in quatuor operas
diſtributum, quatuor perficiatur diebus.
Primò, ut etiam cæteris tribus, ma
giſter mane hora quarta ordiatur, & unà cum miniſtro ſtirias è panibus fa­
thiſcentibus decutiat, & hos aduehat ad fornacem, illas auctas ſpinis ſuper
inijciat.
Malleus uerò longus ſit palmos tres & totidem digitos, acuta eius
pars lata palmum, teres craſſa digitos tres, manubrium ligneum longum qua
tuor pedes.
Panes A. Malleus B.
198[Figure 198]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index