Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
431
431
432
432
433
433
434
434
435
435
436
436
437
437
438
438
439
439
440
440
< >
page |< < of 599 > >|
1 201[Figure 201]
Quarto die magiſter primò extrahat ſpinas, quæ in uijs ſubſederunt: hæ
magis diuites ſunt argenti, quàm quæ confectæ ſunt, cùm ſtannum ab ære ſe­
cerneretur.
Etenim panes torrefacti ſtillant ære pauco, ſed reliquo ſtanno fe
rè toto, ex quo ſpinæ conſtant: certe quidem cum æris torrefacti centumpondio ar
genti tantummodo ſemuncia remanere debeat, interdum drachmæ tres rema­
nent
.
Deinde torrefactor de lateribus metalla, quæ ad eos adhærent, malleo
decutiat, ut recoquantur.
Alij uerò lateres ſub pila ſubiectos contundant & la
uent: æs & plumbum ſic etiam collecta recoquantur: magiſter, cùm has res aue­
ctas, in ſuis locis repoſuerit, opus diurnum perfecit.
At miniſtri panes torrefa
ctos, proximo die ex lacu exemptos, truncis quernis impoſitos, primò mal­
leis teretibus percutiant, ut æs cinereum de ipſis decidat: deinde eorundem par
ua foramina, in quibus idem æs ineſt, malleis cuſpidatis excauent.
Mallei tere­
tes longi ſint palmos tres & digitum: quorum altera pars ſit teres, & lata ac craſ­
ſa duos digitos: altera, quæ acuta ſit, lata digitos duos & dimidium.
Mallei ue
rò cuſpidati, cùm eandem habeant longitudinem, quam teretes, altera parte ſint
cuſpidati, altera acuti.
Sed cuſpis ex quadrangula ſuperiore parte paulatim
fiat tenuior.
Hæc aut eſt natura æris, ut, cum torretur, colorem cinereum contrahat:
quia uerò tale æs in ſe continet argentum, recoquatur in primis fornacibus.
Lacus A. Aſſer B. Forceps C. Panes torrefacti ex lacu extracti D.
Truncus E. Malleus teres F. Malleus cuſpidatus G.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index