Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
431
431
432
432
433
433
434
434
435
435
436
436
437
437
438
438
439
439
440
440
< >
page |< < of 599 > >|
pedes quadraginta, alta tres: tum uenæ ex his caſtellis euectæ conijciantur
in alia caſtella, & aquis, denuo in eo deriuatis, atque puerorum impubium uri-
nis ſuperfuſis commoueantur perticis: quod dilutum turbinibus extractis ea
dem lacuna excipiat: ſiue uerò hæc, ſiue lacus dilutum contineat paucis poſt
diebus exanclatum canaliculis infundatur in plumbeas cortinas quadran-
gulas, & in eis coquatur, donec multo maximam aquæ partem exhalarit, atque
terra ab eo ſecreta fuerit: quæ in fundo cuiuſque cortinæ reſidens pinguis eſt
& aluminoſa, ac ex minimis cruſtis conſtare ſolet: in quibus non raro candi
diſſimus & leuiſſimus amianti, uel lapidis ſpecularis puluis ineſt.
Tum diui
tum farinæ ſimile uidetur.
Sunt qui modice coctum effundunt in cupam, ut
limpidum & purum fiat: deinde in cortinam refuſum recoquunt, uſque dum fa
rinæ ſimile euadat: utro modo ſpiſſatum fuerit, mox transfundatur in uaſa
lignea, in terra defoſſa, ut refrigeſcat: deinde refrigeratum effundatur in cu-
pas, in quibus ſurculi recti & tranſuerſarij ſunt incluſi, ad quos adhæreſcens
denſatur in alumen: fiuntque cubi parui, & candidi, & translucidi: qui in hy-
pocauſtis repoſiti ſiccentur.
Si uenæ aluminoſæ atramenti ſutorij participi,
cum aquis dilueretur, urinæ ſuperfuſæ non fuerint, eas in dilutum limpidum,
& purum, cùm recoquitur, infundere neceſſe eſt.
Ipſæ enim atramentum ſu-
torium ab alumine ſeparant: quo modo illud in fundo cortinæ ſubſidet, hoc
ſupernatat: utrunque ſeorſum effundere conuenit, in uaſa minora, & ex his in
cupas, ut ſpiſſetur.
Si uerò, dum dilutum recoquitur, ſeparata non fuerint,
mox ex minoribus uaſis infundatur in maiora, eaque concludantur: in quibus
item atramentum ſutorium ſeparatum ab alumine concreſcit: utrunque exci-
ſum, & in hypocauſto ſiccatum diuendatur dilutum, quod in uaſis & cupis
non concreuit, in cortinam refuſum recoquatur: ſed terra, quæ in fundo cu-
iuſque cortinæ reſedit, ablata in caſtello unà cum uenis, denuo aqua & urina
diluatur.
At terra, quæ in caſtellis diluto, poſtquam effluxit; ſuperfuit ege-
ſta & coaceruata quotidie, rurſus magis ac magis fit aluminoſa, non aliter
atque terra, ex qua halinitrum fuit confectum, ſuo ſucco plenior fit: quare de-
nuo in caſtella conijcitur, & aquæ affuſæ ea percolantur.
Caſtella A. Perticæ B. Turbo C. Lacus D. Lacuna
E. Canaliculus F. Cortina plumbea G. Vaſa lignea in
terra defoſſa H. Cupa in qua ſurculi incluſi ſunt I.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index