Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
441
441
442
442
443
443
444
444
445
445
446
446
447
447
448
448
449
449
450
450
< >
page |< < of 599 > >|
1hi panes tantummodo torrentur, & ex torrefactis æs denuo conficitur. Sed re­
crementa, ſiue mox rutro de metallis miſtis detracta fuerint, ſiue cùm ad ca­
tinum cinereum digiti craſſitudine adhæſerint, & eum anguſtiorem fecerint,
poſtea ſpathis exacta, dies, noctesque continenter recoquantur: quo modo pa
nes duo uel tres conflantur: prout multa uel pauca recrementa, de miſtura
æris & plumbi liquefacti detracta, recoquuntur.
Talis autem panis ad tria
centumpondia pendere ſolet: in quorum ſingulis ineſt argenti ſemuncia.

Quinque uerò panes ſimul in fornace, in qua ſtannum ſecernitur ab ære, col­
locentur: ex his fit plumbum, cuius centumpondium argenti ſemunciam in ſe
continet: panes fathifcentes apponantur ad reliquos panes fathiſcentes uili
ores: ex quorum utriſque æs luteum conficitur.
Spinæ uiles tunc ortæ cum pau
cis recrementis uilioribus recoquantur: ramento, ex cadmijs, alijsque rebus
facto, ipſis inſperſo: quo modo ſex uel ſeptem panes conflantur: quorum quiſque
pendit ad duo centumpondia: eorum quinque ſimul in fornace, in qua ſtan­
num ab ære ſecernitur, collocentur: qui ſtillant plumbo, quod pendit tria cen
tumpondia: in quorum ſingulis ineſt argenti ſemuncia.
Spinæ uiliſſimæ tunc
natæ tantummodo cum paucis recrementis recoqui debent: æs miſtum cum
plumbo, quod è fornace defluit in catinum cinereum, cochleari effundatur
in æreos catinos oblongos: hi panes cum uilibus panibus fathiſcentibus tor
rentur.
Spinæ tunc ortæ, adijciantur ad ſpinas uiles, atque ex ipſis eo modo,
quo dixi, conficiantur panes, ſed ex panibus torrefactis efficiatur æs: cuius
exigua quædam portio addatur ad optimos panes torrefactos, cùm ex ipſis
æs conficitur: ut æs uile unà cum bono permiſtum, ſine detrimento, diuen­
di poſſit: recrementa ſecundo & tertio, ſi fuerit utile, recoquantur: panes in­
de facti torreantur: ex torrefactis conficiatur æs: quod æri bono immiſcea­
tur.
At recrementa, quæ detrahit magiſter, qui æs ex panibus torrefactis con
ficit
, cribrentur: quæ ex cribro decidunt in uas ſubiectum, lauentur: quæ in
eo remanent, in ciſium effuſa aduehantur ad primas fornaces, & recoquan­
tur unà cum alijs recrementis: quibus etiam inſpergatur ramentum quod ex
iſtis uel tunc natis cadmijs lauatis colligitur, æs quod è fornace defluit in ca
tinum cinereum, etiam cochleari effundat in æreos catinos oblongos: quo
modo conflantur panes nouem uel decem: qui ſimul cum uilibus panibus
fathiſcentibus torreantur: ex torrefactis conficiatur æs luteum.
Quinetiam
cadmia, apud nos uocata, fit ex recrementis, quæ detrahit magiſter qui æs
ex panibus torrefactis conficit, unà cum alijs uilibus recrementis recoctis.

tenim ſi panes ærei, ex talibus recrementis conflati, franguntur, fragmenta
nominant cadmiam: ex qua & ære luteo duobus modis fit æs caldarium: uel
enim cadmiæ duæ portiones cum una æris lutei in primis fornacibus colli­
quefactæ permiſcentur: uel contrà æris lutei duæ cum una cadmiæ: æs autem
quod è fornace defluit in catinum cinereum, cochleari effunditur in æreos
catinos oblongos ante calefactos, ut cadmia & æs luteum bene commiſceantur:
ijſdem catinis, priuſquam æs caldarium futurum in ipſos infundatur, puluis
carbonum inſpergatur, & eodem puluere æs infuſum ſuperſpargatur, ne cad­
mia & æs luteum, anteaquam bene miſceantur, congelent: quenque panem ex
catino effuſum miniſter à puluere purget ligno: idem eum inijciat in labrum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index