Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
451
451
452
452
453
453
454
454
455
455
456
456
457
457
458
458
459
459
460
460
< >
page |< < of 599 > >|
1multi: atque etiam ſi æs fuerit bonum, unam operæ partem, nam in quatuor
partes
diſtributa eſt, duabus horis magiſter perficit: ſi mediocre, duabus &
dimidia
: ſi uile, tribus.
Alternis autem in uno catino, alternis in altero panes
torrefactos
recoquat: ſed miniſter quàm primum panes omnes, ex altero ca
tino
exciſos, aqua reſtinxerit, laminam ferream, quæ eſt in priore fornace, for­
cipe
reponat in ſuo loco, & carbones batillo in catinum reijciat: dum hoc ſu
um
munus exequitur magiſter, interea remoueat ligna à tigillis follium, ut
in
alijs panibus recoquendis tertiam operæ partem conſumat.
Hoc præte­
reundum
non eſt: ſi particula alicuius inſtrumenti ferrei caſu in catinum in­
ciderit
, aut ab homine maleuolo iniecta fuerit, æs, anteaquam ferrum conſu
matur
, confici non poteſt: quo modo duplicatus labor in id inſumitur.
Ad
extremum
miniſter carbones candentes omnes extinguat: & malleo lutum
ſiccatum
ex ore fiſtulæ æneæ decutiat.
Is altera parte cuſpidatus ſit, altera te
res
.
Manubrium habeat ligneum quinque pedes longum. Quoniam uerò pe
riculum
eſt, ne æs, ſi pompholyx & ſpodos, quæ adhæſerunt ad murum &
parietem
ei ſuppoſitum, decidant in catinum, diſſipetur, eas interdum abſter­
gat
: ſed ſingulis hebdomadis florem æris ex labro aquis effuſis eximat: in id
enim
de panibus, cùm reſtinguuntur, decidit.
Porrò folles, quibus magiſter
ille
utitur, ab alijs differunt magnitudine: nam eorum tabulata ſunt longa pe
des
ſeptem & ſemiſſem, poſteriore parte lata pedes tres, priore, qua caput at
tingunt
, pedem et palmos duos ac totidem digitos.
Caput uerò longum eſt
cubitum
& digitum, poſteriore parte latum cubitum & palmum, deinde pau
latim
anguſtius: follium nares conſtringuntur catena ferrea: quam coercet
batillum
craſſum, cuius alterum caput penetrat in terram ad ſecundi muri
longi
tergum: alterum ſub tignum, quod prioribus tignis perforatis eſt im­
poſitum
, ſubit.
Eædem nares ſic collocantur in fiſtula ænea, ut ad palmum
unum
abſint ab ore: quod latum eſſe debet digitos tres, ut flatus eo uehemen­
tius
per anguſtias eluctetur.
Catinus A. Aſſerculus B. Cuneus C. Panes ex ære, cuneo
diuiſo
, facti D. Forceps E. Labrum F.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index