Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
451
451
452
452
453
453
454
454
455
455
456
456
457
457
458
458
459
459
460
460
< >
page |< < of 599 > >|
1duxerint, nullam adhibent ſæuitiam: ſed eos tantummodo odorantes, tanquam
mortuos
, quos odiſſe exiſtimantur, relinquunt: urſi autem hominibus no­
ſtris
noti ſunt: multos enim regiones frigidæ gignunt, & quidem fuſcos aut
nigros
: quorum duo ſunt genera, magni & parui: hi facilius arbores ſcandunt,
& in tantam magnitudinem, in quantam illi, nunquam creſcunt.
Vtrique co­
medunt
carnes, mel, fructus arborum, herbas.
Myſia uerò albos urſos gignit,
qui
piſces, ut lutra & fiber, capiunt.
Latet etiam in terra hybernis menſibus
lacerta
: quan quam fuerunt qui negarent eam ſemeſtrem uitam excedere: re­
liquis
aut anni temporib.
plerunque in rubetis & ſpinetis ſolet uerſari: ei qua­
drupedi
lingua bifida & piloſa: pedes humiles: uerno tempore uiridis color:
æſtiuo
nonnihil pallidus.
Latet lacerta Chalcidica, ex ærei coloris lineis,
quibus
tergum eius diſtinguitur, nominata.
Eadem ſeps uocatur, quod uul
nus
, ſi quem momorderit, putreſcat, & ſanie male olente ſoleat manare: à la­
certa
uiridi non corporis figura differt, ſed colore tantum.
Latet lacerta aqua
tilis
, cuius uita eſt in aqua & in terra, ſed crebrius in aqua.
Gignitur in lacu­
nis
opacis, quæ in pingui ſolo ſunt, & in quibuſdam mœnium foſſis.
Parua eſt,
& hanc præterea habet ab alijs lacertis in colore diſſimilitudinem, quae ipſa uel
cinerea
ſit, uel in cinereo fuſca.
Teſtudinis aut ſalamandræ inſtar tardius in­
greditur
.
Irritata ſi exarſerit, elata, et quodam modo inflata, rectis pedibus inſi
ſtit
, & terribilis oris hiatu acriter oculis intuetur eum à quo fuerit laceſſita: ma
natque
ſenſim lacteo & uiroſo ſudore uſque dum tota fiat candida.
Impoſita ſa
li
caudam mouet ac effugere conatur: nam eum quia ualde mordet, non poteſt
ferre
, ſtatimque moritur: cùm alioqui uerberata diu uiuat.
Latet chamæle­
on
, in India & Africa natus: cuius, ut Ariſtoteles ſcribit, corpus in lacertæ fi
guram eſt formatum.
Eius uerò, ut piſcium, & latera deorſum ducta & directa cum
uentre
iunguntur, & ſpina lateribus imminet.
Facies ſimillima ſimiæ, quam Ce
bum
uocant.
Cauda prælonga, quæ in tenue deſinit, & lori modo permultis
implicatur
orbibus.
Quum ſteterit, altius quàm lacerta abſcedit à terra. Cru
ra
non aliter ac lacerta inflectit: ſinguli eius pedes diuiſi ſunt in binas partes:
quæ
talem inter ſe habent ſitum, qualem pollex ad reliquam manus partem
ei
oppoſitam.
Quin etiam ipſæ partes ſingulæ paululum in digitos quoſ­
dam
diuiſæ ſunt: priorum quidem pedum interiores tripartito, exteriores bi­
partito
: poſteriorum uerò interiores bipartito, exteriores tripartito.
Digiti
præterea
unguiculos habent ſimiles unguibus animantium, quibus ſunt
dunci
.
Totum corpus crocodili inſtar aſperum. Oculi in receſſu cauo poſiti
prægrandes
, rotundi, obducti cute ſimili reliqui corporis cuti: in quorum me
dio
exigua relicta eſt regio, qua uidet: eam nunquam cute operit.
Oculum
uerſat
in orbem, & aſpectum quoquo uerſus refert, atque ita quod uult, cer­
nit
.
Mutat colorem inflatus: cùm aliàs niger à crocodili colore non mul­
tum
differat: & ut lacerta, pallidus ſit, nigris tamen, ut pardus, maculis eſt ua
rius
.
Fit autem mutatio coloris totius corporis. Nam & oculorum & cau­
color non aliter ac reliqui corporis mutatur: motus eius, ut teſtudinis,
admodum
tardus eſt.
Palleſcit cum moritur, & uita defuncto idem color in
ſidet
.
Gulam & aſperam arteriam eodem ſitu continet quo lacerta. Carnem
nuſquam
habet niſi in capite & maxillis, cætera membra carent ea, Exiguæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index