Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
471
471
472
472
473
473
474
474
475
475
476
476
477
477
478
478
479
479
480
480
< >
page |< < of 599 > >|
1
Sed pyritæ atramentoſi, qui in numero miſtorum ſunt, ut aluminoſi uran­
tur
, aquis diluantur, dilutum coquatur in cortinis plumbeis donec denſetur
in
atramentum ſutorium.
Quanque ex his alumen & atramentum ſutorium
plerunque
confiunt: nec mirum: ſucci enim ſunt cognati, & in hac r eſolue
runt
, quod illud minus, hoc magis ſit terrenum.
Iſtiuſmodi autem pyritæ, ſi
quid
metalli in eis inerit, item in fornacibus excoquantur.
Eodem modo ex
alijs
miſtis atramentoſis atque metallicis conficiatur atramentum ſutorium et
metallum
.
Quinetiam ſi uenæ pyritis atramentoſis abundauerint, quidam
metallici
non magnas arbores medias diffindunt, easque rurſus in partes ſe­
cane
tam longas quam latæ ſunt foſſæ latentes & cuniculi, in quibus eas tranſ
uerſas
collocant: quoniam uerò ipſas ſtabilitatis ergò ſic humi ſternunt, ut
pars
lata ſit prona: teres, ſupina: inferius quodammodo committi poſſunt, ſupe­
rius
non poſſunt: intermedium ſpacium uacuum pyritis complent, & ijſdem
ac
lignis pyritas comminutos ſuperinijciunt, ut ingredientibus & egredienti­
bus
, iter planum & æquabile explicent.
Hi pyritæ, cùm foſſæ latentes uel cu
niculi
ſtillant aquis, ipſis madefacti ex ſe gignunt atramentum ſutorium, eique
cognata
: cum aquæ ceſſant deſtillare, ipſum ſiccatur & dureſcit, & è puteis
unà
cum pyritis nondum aqua reſolutis tractum, uel è cuniculis euectum con
ijciunt
in cupas uel lacus, & aquis feruentibus ſuperfuſis atramentum reſol­
uunt
, atque pyritas diluunt: quod dilutum uiride in alias cupas aut lacus tranſ­
fundunt
, ut limpidum & purum fiat: id deinde in cortinis plumbeis coquunt
donec
ſpiſſetur: mox in uaſa lignea infundunt: ubi ad reſtes, uel arundines,
uel
ſurculos adhærens in atramentum ſutorium uiride concreſcit.
At ſulfur
conficitur
ex aquis ſulfuroſis, ex uenis ſulfureis, ex miſtis item ſulfureis, aquæ
quidem
ingerantur in cortinas plumbeas, & coquantur donec denſentur in
ſulfur
.
Ex hoc plerunque & ſquama ferri concoctis, ac in urceos transfuſis, atque
poſtea
facticio ſulfure luteo obductis fit aliud ſulfur facticium, quod caballi
num
nominamus.
Venæ uerò, quæ ferè conſtant ex ſulfure & terra, ex alijs
foſſilibus
raro, coquantur in uentroſis ollis fictilibus.
Ipſæ fornaces duarum
capaces
in tres partes ſint diſtributæ: quarum infima alta pedem à fronte ha­
beat
os, quo inſpiretur: ſuperius tecta ſit laminis ferreis, latera uerſus perfo­
ratis
: quas bacilla ferrea ſuſtineant, ipſæ uerò ligna in fornacem impoſita: me­
dia
pars alta ſit ſeſquipedem: quæ item os habeat à fronte, ut ligna in forna­
cem
immitti poſſint: ſuperius habeat bacilla, ſuper quæ fundum ollæ cuiuſque
ſtatuatur
: ſuprema alta ſit ferè duos pedes: ſed ollarum quæque item alta du­
os
pedes, & craſſa digitum: quæque ſub ore habeat narem longam, uerum an
guſtam
: quæque tegatur operculo item fictili ſic facto, ut os ollæ tegat, & in
eo
aliquantum includatur.
Ad binas quaſque id genus ollas opus eſt ſingulis
ollis
eiuſdem magnitudinis & formæ, cuius illæ ſunt: ſed naribus care­
ant
, tria uerò habeant foramina: quorum duo, quæ ſunt ſub ore, duas duarum
ollarum
nares recipiant: ex tertio, quod eſt è contraria eius parte ad fundum,
effluat
ſulfur: ſingulæ fornaces binis ollis, quibus nares ſunt, in cas impoſi­
tis
tegantur laminis ferreis luto craſſo digitos duos oblitis, eisque totæ conclu
dantur
, relictis tantummodo duobus uel tribus ſpiramentis: ollarum etiam ora
ex
eis emineant.
Extra quanque fornacem ad alterum eius latus collocetur olla,
uacans nare: in cuius foramina illarum duarum nares penetrent, ea lateribus, ut im­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index