Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
471
471
472
472
473
473
474
474
475
475
476
476
477
477
478
478
479
479
480
480
< >
page |< < of 599 > >|
1caſam aſportatæ in cupam effunduntur: & ex ea in his locis, in quibus ualde
ſalſæ fuerint, mox ſitulis in cortinam transfunduntur.
In quibus uerò minus
ſalſæ prius cochliari alto, & ſimul cum manubrio ex una arbore cauato in
paruas cupas, in quas ſalſi lapides iniecti ſunt, ut acrimoniam, quæ in eis eſt,
aquis impertiant: tum effuſæ in canaliculos, per eos ducuntur in cortinam:
ex ſeptem & triginta ſalſæ ſitulis Halæ Hermundurorum magiſter, & qui ſue
cedit uicarius eius muneris uiciſſim duas ſalis maſſas, quibus eſt metæ figu­
ra, conficiunt.
Vterque habet miniſtrum, aut pro eo uxorem ſociam laboris:
adeſt etiam adoleſcens, qui ligna uel ſtramina cortinæ ſubijcit: omnes hi, quod
iſtiuſmodi officinæ ualde incaleſcant, capita tantummodo pileolis ſtramineis
& uerenda ſubligaculis tegunt, cætera nudi: ſed quàm primum magiſter pri
mam ſalſæ ſitulam infuderit in cortinam, adoleſcens ligna uel ſtramina ſub­
iecta accendit, ſi ligna cremantur uel faſces ramorum aut uirgultorum, ſal fit
candidus: ſi ſtramina, non raro ſubniger: eorum enim fauillæ cum fumo in
operculum ſublatæ, rurſus decidunt in aquas, easque nigrore inficiunt.
Vt au
tem ſalſæ celerius condenſentur, cùm magiſter duos ſalſæ modulos & toti­
dem ſitulas infuderit, circiter ſeſquicyathum Romanum ſanguinis bubuli,
uel uitulini, uel hircini, uel miſti in undeuigeſimam ſalſæ ſitulam effundit, eaque
diſſolutum in omnes cortinæ angulos diſtribuit.
Quanquam alibi ſangui­
nem ceruiſia diſſoluunt, ſed cùm iam aquarum feruentium ſordes ſpumis mi­
ſtæ apparent, eas batillo deſpumat: quam ſpumam, ſi ipſi lapidibus ſalſis o­
pus fuerit, per foramen, quod fumum emittit, in focum infundit: ibique coqui
tur in lapides ſalſos: ſi non, in officinæ ſolum effundit: quod primum coquen
di & deſpumandi munus ſemihora perficit.
Deinde eas adhuc horæ quadran­
tem
decoquit: quo tempore incipiunt in ſalem denſari: quas iam calore con
creſcentes ipſe et miniſter, aſſidue ſpathis ligneis uerſant: tum hora eas ferue
re ſinit: quo tempore ſeſquicyathum ceruiſiæ infundit: &, ut aura cortinæ non
inſpiret, eius fronti miniſter imponit aſſerem longum pedes ſeptem & dimi
dium, altum pedem: utrique etiam eiuſdem lateri aſſerem longum pedes tres
& dodrantem.
Ille, quod cortina in ipſius formis ſit incluſa, ſtabilis manet.
Hi duo, quod illi & priori tigillo tranſuerſo inſiſtant: poſtea aſſeribus ſubla
tis duas corbes altas pedes duos, & ſuperius totidem pedes latas, inferius tan­
tummodo
palmum, tigillis tranſuerſis idem miniſter interponit: in quas magi
ſter ſalem batillo inijcit, easque ſemihora complet.
Deinde rurſus aſſeribus cor
tinæ impoſitis, ſalſas feruere ſinit horæ dodrantem.
Tum iterum ſalem batil
lo ſublatum, & ſali, quo utraque corbis completa eſt, ſuperiniectum accumu­
lat.
In diuerſis autem locis, diuerſas ſali dant figuras: in corbibus fiunt maſſæ
figura metæ, ſed non in his ſolis, uerum etiam in inſtrumentis, quæ imagines
multarum rerum exprimunt, ut etiam tabulæ quædam, in quas item ſal con
ijcitur.
Tam uerò tabulas quàm corbes in altiore caſæ loco, qui tertia, ut di­
xi, eius pars eſt, uel in ſcamno æque alto, & in quod ex eo itur, reponunt, ut
ſal aere calido magis exiccetur.
Magiſter & eius uicarius, interdiu noctuque,
feſtis diebus anniuerſarijs tantummodo exceptis, ſalſas alternis coquentes ſa
lem conficiunt.
Nulla cortina diutius anno dimidio ignis uim ſuſtinet: eam
magiſter ſingulis hebdomadis aqua infuſa lauat: lauatam ſtraminibus ſubie

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index