Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
471
471
472
472
473
473
474
474
475
475
476
476
477
477
478
478
479
479
480
480
< >
page |< < of 599 > >|
1 228[Figure 228]
Reſtat uitrum, cuius conſectura propterea huc pertinet, quod ex ſuccis qui­
buſdam
concretis, & ſabulo, uel arena ui ignis & arte ſubtili exprimatur: & quod
expreſſum, ut ſucci concreti & gemmæ, atque lapides quidam, transluceat: ut lapi­
des liqueſcentes & metalla fundi poſſit: ſed primò mihi dicendum eſt de ma
teria, ex qua uitrum conficitur: deinde de fornacibus, in quibus conflatur: tum
de eius conficiendi ratione.
Confit aunt ex lapidibus liqueſcentibus & ex ſuccis
concretis, aut ex aliarum rerum ſuccis, qui cum his naturali cognatione iunguntur.

Lapides quidem liqueſcentes, ſi fuerint candidi & translucidi, cæteris præſtant:
quib.
de cauſis ad cryſtallos primas deferunt: ex his. n. fractis in India fieri ui­
trum
tam translucida facilitate præcellens, ut nullum cum eo comparari poſſit, autores
eſſe Plinius ſcribit: ſecundas tribuunt lapidibus, qui, tametſi eis duricia cryſtal­
lorum
non ſit, tamen ſimili modo candidi ſunt & translucent: tertias dant his lapidi
bus candidis, qui translucidi non ſunt.
Eos aut omnes prius urere neceſſe eſt: po­
ſtea pilis ſubiectos ſic frangere & comminuere, ut inde ſabulum fiat: tum cribrare:
quocirca, ſi tale ſabulum uel arena, ſe uitrarijs ad oſtia fluminum oſtendit, eos uren
di
& tundendi labore leuat.
Quod uerò ad ſuccos concretos attinet, primæ de
feruntur nitro: ſecundæ ſali foſſili candido & translucido: tertiæ ſali, qui confici
tur
ex lixiuio; ex cinere anthyllidis, aut alterius herbæ ſalſæ facto.
Sunt tamen
qui huic ſali, non illi, ſecundas tribuunt.
Verum ſabuli uel arenæ, ex lapidibus li­
queſcentibus
confectæ, portiones duæ cum nitri uel ſalis foſſilis, aut ex herba ſal

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index