Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
481
481
482
482
483
483
484
484
485
485
486
486
487
487
488
488
489
489
490
490
< >
page |< < of 599 > >|
1 203[Figure 203]
Tum batillo ferreo, cui manubrium ligneum longius ſex pedibus, prunas
in
catinum inijciat, uel carbones, quos paucis prunis, ad eos adiectis, accen­
dat
: & prunis ſuperponat panes torrefactos, qui, ſi ex ære fuerint, cui prima
bonitas
, centumpondia tria, uel tria & dimidium pendant: ſi ex ære, cui ſe­
cunda
bonitas, duo & dimidium: ſi ex eo, cui tertia, tantum duo.
Qui uero æ­
ris
, cui præcipua bonitas, centumpondia ſex imponunt, hi catinum latiorem &
altiorem
faciunt.
Sed infimus panis torrefactus à fiſtula diſtet duobus pal­
mis
, cæteri longius.
Etenim cùm inferiores liquati fuerint, ſuperiores dela­
pſi
propius ad fiſtulam accedunt.
Quod ſi non delabuntur, batillo uel alte­
ra
ſpatha moueri debent.
Batillum autem longum ſit pedem, latum palmos
tres
& digitos duos.
Eius manubrij pars ferrea, longa palmos duos, lignea
pedes
nouem.
Circum panes torrefactos carbones longi & magni locandi
ſunt
: in fiſtula mediocres.
His omnibus ordine diſpoſitis ignis acrior flatu
follium
excitetur.
Cùm uerò ære iam liqueſcente carbones flammant, tunc
magiſter
contum ferreum in medios infigat, ut ipſi flatum concipere, flam­
ma
eluctari poſſit: qui contus cuſpidatus longus ſit pedes duos & dimidium.

Eius
uerò manubrium ligneum, quatuor.
Panibus partim liqueſactis magi
ſter
egreſſus oſtio per fiſtulam æneam inſpectet catinum: ſi aduerterit recte
menta
nimis ad os fiſtulæ adhærere, flatumque follium impedire, contum fer
reum uncinatum in fiſtulam inter nares follium immittat, & eum circum os fiſtulæ uol­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index