Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
481
481
482
482
483
483
484
484
485
485
486
486
487
487
488
488
489
489
490
490
< >
page |< < of 599 > >|
1
Corpvs ſubterraneum, ut res ipſa demonſtrat, in
animatum
diſtribuitur, & inanimatum: quod autem
animi
expers eſt, rurſus diuiditur in id, quod ſua
ſponte
erumpit ex terra, & in id, quod ex eadem ef
foditur
.
De altero inanimi genere dixi in quatuor
libris
De natura eorum quæ effluunt ex terra inſcri
ptis
, de altero in decem De natura foſſilium: nunc de
ſubterraneis
animantibus dicam.
Cùm uerò genus
animantium omne conſtet ex quatuor elementis, &
corpus
humidum ac ſiccum, id eſt aqua & terra, ad accipiendum apta ſint, neceſſe
eſt
ea ipſa duo elementa animantium materiam eſſe.
Ex quo rurſus illud qua­
dam
naturæ neceſſitate conſequitur, ut omne animal & in aqua uel terra gi­
gnatur
, & in eis commoretur atque uita fruatur.
Nam beſtiæ uolucres, & ſi paſ­
ſim
per aerem uolitant, tamen in terra, uel in ſtirpibus ex ea natis, uel in ædi­
ficijs
ſuper ipſam collocatis, conſtruunt nidos, & eis aut terra aut aqua cibos
ſuppeditat
.
Vt enim uerum ſit quod perhibent, aues raras illas, & non adeò
magnas
, quarum pennas longas, & colore luteo dilutiore ſplendentes, rex
Turcarum
in ſuperiore parte coronæ, multis gemmis precioſis ornatæ ge­
ſtat
, in aere perpetuum uitæ curſum tenere, fœminam ouis quæ parit, ſuper
dorſum
maris ſinuatum, locatis uentre item ſinuato incubare, & pullos ex­
cludere
, neutram uiuam unquam pedibus breuiſſimis, & in pluma recondi
tis
terram attingere, tamen ſolo aere nec ali uidentur poſſe, nec augeſcere, ſed
his
quibus ueſcuntur.
Ac uerò etiam beſtiolæ, quæ puri/gonoi, propterea quòd
in
terreno iſti igni gignuntur, à Græcis nominantur, terra & aqua non carent:
gignuntur aut, ut Ariſtoteles ſcribit, in his Cypri fornacibus, in quibus lapis
ærarius
multos dies crematur: atque magnis muſcis paulo maiores ſunt &
ſubalatæ
.
In igni ambulant & ſaliunt, ſed emoriuntur quàm primum ab eo di
motæ
fuerint.
Animantium aut partim, tametſi latere ſoleant, non ſubeunt ter­
rimas, nec foramina, nec ſpeluncas: quæ in ſubterranearum numero non
ſunt
: partim noctu, aut interdiu ſubterraneas ſuccedunt cauernas, partim cer­
to
anni tempore: quarum utræ que eo ipſo diei uel anni tempore ſubterraneæ
ſunt
, atque dici poſſunt: partim ferè perpetuo occulte in terra latent: quæ ſub­
terraneæ
& ſemper ſunt, & proprie dicuntur.
Vt autem res expreſſior & il­
luſtrior
fiat, paulo altius ordiar.
Quoniam animantes omnes natura mutati
ones
temporum ſentiunt, pleræque frigoris aut caloris uitandi cauſa, uel regi
onem
, locumúe mutant: uel ingrediuntur in domicilia, aut arbores exeſas &
excauatas
: uel ſubeunt terram.
Earum aut quæ regionem mutant, aliæ ſemei
egreſſæ
nunquam reuertuntur, aliæ reuertuntur: nun quam redire ſolent ra­
tionis
participes, hoc eſt homines.
Etenim hi non modo frigoris aut caloris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index