Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
481
481
482
482
483
483
484
484
485
485
486
486
487
487
488
488
489
489
490
490
< >
page |< < of 599 > >|
Ælianus Lucanus
Albertus
Alexander Aphro­dienſis Martialis
Ammonius Nicander
Aratus
Ariſtoteles
Ariſtophanes Oppianus
Athenæus Ouidius
Caſſianus Theologus
Chariſius Plautus
Cicero Plinius
Columella Pſellus
Corn. Tacitus
Seneca
Dioſcorides Seruius
Strabo
Galenus
Theophraſtus
Homerus Varro
Horatius Virgilius
Iornandes Xenophon
GEORGIVS AGRICOLA GEOR-
gio Fabricio S. P. D.
Q
Vanquam duos libros de ſtirpibus ſcripſit Ariſtoteles, tamen
ijs Theophraſtum diſcipulum non deterruit, quo minus ſuam
de ijſdem ſtirpibus ſententiam multis libris explicaret.
Nec ipſe
Theophraſtus tanta ſcientia, tantaque copia ſtudium Dioſcori-
dis ardoremque reſtinxit: ſed etiam is poſteritati ſeruiens quarun-
dam arborum ac herbarum figuras & uires, longo atque multo uſu perceptas,
literis memoriæque mandauit.
Male enim ſe habuiſſent ſtudia, ſi ætate inferi
oribus ad ca quæ à maioribus erant inuenta, nihil addere licuiſſet: certe ſi
Græci hanc legem iniquam quondam accepiſſent, nulla ars, nulla ſcientia,
nulla diſciplina potuiſſet perfici.
Quapropter etſi Ariſtoteles libros com-
plures edidit, in quibus animantium naturas, partes, ortus, ratione & uia eſt
perſecutus: tamen philoſophiæ deditos auocare nec uoluit, nec debuit, à ſtu
dio tum perquirendi poſterisque prodendi naturas earum animantium, de qui
bus parum aut nihil ſcripſit: tum tractandi locos, quos in ijs libris non ſatis
expreſſit.
Itaque etiam apud Græcos Oppianus ſcripſit de piſcibus, de animan-
tium natura Porphyrius & Ælianus: apud Latinos item de piſcibus Ouidi
us, de omnibus ferè animantibus Plinius.
Quos ſcriptores ego ſecutus cum
res ſubterraneas, quæ anima carent, expoſuiſſem pluribus libris, ut rationem
inſtitutam, quoad fieri poſſet, abſoluerem, animantes etiam deſcripſi ſubter
raneas: nec eas modo quæ perpetuo ferè uerſantur in terra, ſed eas q̊que quæ
certis anni temporibus in eadem ſolent latere.
Quo ſanè modo & beſtiarum
quarundam formas Ariſtoteli & alijs uel incognitas, uel parum expreſſas,
& illius locum de animantibus, quæ hybernis ſe condunt menſibus, uolui
latius explicare.
Hunc librum ſi probauero tibi, qui Latinis & Græcis li-
teris in primis eruditus, animantium naturas ſcrutaris, & iam multarum co-
gnitionem cepiſti, eum facilius, ut ſpero, cæteris qui item rerum occultarum
ſtudio delectantur, probabo.
Vale Kempnicij, III Idus Aug. Anno
M. D. XLVIII.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index