Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
481
481
482
482
483
483
484
484
485
485
486
486
487
487
488
488
489
489
490
490
< >
page |< < of 599 > >|
1
Quin cochleæ in Balearibus inſulis, ut Plinius ſcribit, cauaticæ appella­
tæ, non prorepunt è cauis terræ, neque herba uiuunt, ſed uuæ modo inter ſe
cohærent.
Accedo nunc ad alterum animantium ſubterranearum genus, quod in
humidis terræ locis agit: etſi lumbrici etiam & aliæ quædam id genus animan­
tes in terra tantum gignuntur humida.
Piſces aunt foſſiles duorum generum inue­
niuntur, ſed intra terram nonnihil teretes ut anguillæ, uerum pelle carent tenaci:
ſquamis etiam, ut & gobij: duramque nec admodum iucundam guſtui habent
carnem: maiores craſſi ſunt ferè duos digitos: minores, digitum: illi longi cir
citer palmos quatuor: hi tres.
Sonum edunt acutum. Eos pharmacopolæ in ui­
trum incluſos de trabe ſuſpendunt, ut ſpectaculum hominibus præbeant:
longoque tempore alunt pane & alijs quibuſdam.
Ex fluminibus aut quæ
currunt in locis paludinoſis, egreſſi per riparum uenas longius penetrant in
terram: & interdum in proximi oppidi cellas uſque ſubterraneas, in quibus
uinum uel ceruiſia ſolet condi.
Attamen Theophraſtus ſcribit eos reperiri
iuxta fluuios, & in aquoſis locis.
Cùm enim terram inundauerit aqua, ex al­
ueis fluminum egredi in eam: cùm decreuerit, relinqui in exiccata.
Itaque per­
ſequentes humorem terram ſubire: dein humore exiccato in halitu perma­
nere: non aliter ac piſces inter cæteros ſalitos uiuunt.
In latebris autem pro­
pter ſenſuum ſtuporem eos nihil ſentire, ſed effoſſos ſe mouere.
Non diſſi­
mile ait accidere in Ponto his piſcibus quos glacies complectitur.
Etenim
non prius ſentiunt & mouentur, quàm in patinam iniecti coquantur.
Ve
rùm nullos piſces, qui in fluuijs uerſari ſemper ſoliti fuerunt, poſt inundatio
nes in locis ſiccis relictos ſubire terram uidemus, ſed omnes de uita decede­
re.
Itaque cùm foſſiles piſces etiam in locis, quos non inundauit aqua, ſoleant
inueniri, certum eſt illos eò per uenas & uenulas penetrare.
De qua re ultra
Albim Orteranti, quod oppidum eſt ad Polſenicium fluuium, diligenter ad­
uerti.
Nec in Germania modo foſſiles piſces reperiri ſolent, ſed etiam poſt
Pyrenæos montes, ut Polybius in quarto & trigeſimo hiſtoriarum libro tra­
dit, uſque ad Narbonem amnem planicies eſt: per quam fluuij feruntur Ilibe­
ris, & Roſchinus, fluentes propter urbes eiuſdem nominis, quæ habitantur
à Celtis.
In hac igitur planicie ſunt piſces foſſiles dicti. In ea enim eſt terra te­
nuis, & multum naſcitur gramen: ſub quod altitudine duorum uel trium cubi
torum per arenam aqua fluminum dilatata fluit.
Et ſi quando inundauerint
cum aqua, piſces terram ſubeuntes alimenti cauſa, nam mirifice appetunt gra
minis radices, planiciem efficiunt refertam piſcibus ſubterraneis, quos inco
læ effodiunt.
Inueniuntur etiam foſſiles piſces circa Heracleam, & in multis
Ponti locis, ut Theophraſtus memoriæ prodidit: in Paphlagonia, ut Eudo
xus.
Quin, ſi Senecæ credimus, ſub terra ſunt ſtagna obſeſſa tenebris & lo­
cis amplis.
Animalia quoque illis innaſcuntur, ſed tarda & informia, ut in ae­
re cæco, pinguique concepta, & in aquis torpentibus facta.
Et, ut idem ſcri­
bit, in Caria circa Idimum urbem, cùm exiliſſet unda, periere quicunque illos
ederant piſces, quos ignoto ante eum diem cœlo nouus amnis oſtendit.
Poſtremò in ſubterranearum animantium, ſeu, quod placet theologis, ſub­
ſtantiarum numero haberi poſſunt dæmones, qui in quibuſdam uerſantur
fodinis.
Eorum autem duplex eſt genus. Sunt enim tiuculenti & terribiles

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index