Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
491
491
492
492
493
493
494
494
495
495
496
496
497
497
498
498
499
499
500
500
< >
page |< < of 599 > >|
pueri interdiu noctuque alternatim ignem alunt aridis lignis in focum impoſitis.
At quibus una tantummodo fornax eſt, utuntur ea ſecunda, quæ ex tribus came
ris conſtat: nam ut proximi materiam ueſperi inijciunt in ollas: mane uerò recre-
mentis detractis opera uitrea conficiunt: quæ in ſupremam cameram, ut alteri, re-
condunt
.
Verum ſecunda fornax, ſiue ex duabus, ſiue ex tribus cameris conſtite
rit, atque etiam prima, fiant ex lateribus crudis in ſole ſiccatis: qui ducti ſint ex ter
ra, quæ facile igni neque liqueſcit, nec in puluerem reſoluitur: et quæ à lapillis
purgata ſit, atque bacillis uerberata: eadem terra calcis loco lateres interlinantur:
ex eadem figuli forment tam uaſa que ollas, eaque in umbra ſiccent.
Duabus partibus
abſoluta reſtat tertia.
Maſſa uitrea in prima fornace eo, quo dixi modo, confe
cta
& fracta miniſtri ſecundam excalfaciunt, ut ea fragmenta recoquant.
Dum ue-
rò hoc agunt, interea ollæ in prima fornace primum lento igni calefiunt, ut hu-
morem
exhalent: deinde acriori, ut ſiccatæ rufeſcant: mox uitrarij huius os aperi
unt, & ollas forcipe prehenſas, ſi rimis non fathiſcunt, celeriter in ſecunda repo-
nunt
: et recalfactas fragmentis uitreæ maſſæ, uel uitri complent: deinde feneſtras
omnes luto & laterib.
obſtruunt: cuiuſque loco duabus tantummodo feneſtellis re-
lictis, de quarum altera inſpectant & fiſtula recipiunt uitrum, quod ollæ in ſe continent:
in altera reponunt alteram fiſtulam ut calida fiat: utraque orichalcea, uel ænea uel
ferrea eſt, tres pedes longa: quin ante feneſtellas cruſta marmoris fornici im
ponitur: atque ei rurſus terra aggerata & ferrum: hoc fiſtulam in fornacem immiſsam
retinet, illa oculos uitrarij ab ignis calore tuetur: his omnibus ordine factis
uitrarij opus perficiendum aggrediuntur.
Lignis aut aridis, quæ flamam, non
fumum emittunt, fragmenta recoquunt: ſed quanto diutius recoxerint, tanto puri
ora & magis translucida ex eis fiunt opera: tanto minus maculoſa et ueſiculis
turgeſcentia: tanto denique facilius uitrarij ſuum munus exequuntur: quocirca qui
materiam, ex qua uitrum conficitur, unam modo noctem coquunt, ac mox ex ea opera
uitrea efficiunt, minus pura & translucida faciunt, que qui primo maſſam conficiunt
uitream, dein eius fragmenta, diem noctemque recoquunt: atque hi etiam minus pura
& translucida, que qui duos dies noctesque eadem recoquunt: nam uitri bonitas non
ſolum in materia, ex qua conficitur, ſita eſt, ſed etiam in coquendo.
Sæpius aut ui-
trarij fiſtulis rapiunt experimentum: ſed que primum ex eo didicerint fragmenta re
cocta ſatis eſſe purgata, quiſque altera fiſtula in ollam demiſſa, & paulatim uer-
ſata, recipit uitrum: quod tanque lentus aliquis & glutinoſus ſuccus ad eam adhære
ſcit: & quidem globoſum.
Recipit uerò tantum, quantum ad opus, quod efficere uult,
ſatis eſt: id marmori impreſſum uoluit & reuoluit, ut adunetur: atque per fiſtu
lam inſpirans ueſicæ inſtar inflat: quam fiſtulam q̊ties inſpirat, ſæpius uerò inſpira
re neceſſe habet, toties eam repente remotam ab ore ad maxillam admouet, ne flam
mam ſpiritu reducto in os trahat: mox fiſtulam ſublatam circum caput in orbem tor
quens uitrum facit longum, aut idem in æreo inſtrumento cauo uerſans figurat: tum
recalfaciendo, inflando, premendo, amplificando in poculi, uel uaſis, uel alterius
rei figuram mente conceptam, format: deinde rurſus marmori imprimit, atque ſic
fundum dilatat: quod altera fiſtula in partem interiorem compellit: poſtea forfice eius
os amputat: atque, ſi res hoc poſtulat, pedes & anſas affingit: quinetiam, ſi ei libi
tum fuerit, inaurat, & uarijs colorib.
pingit. Poſtremò in oblongo uaſe fictili,
quod eſt in tertia fornace, uel in ſuprema ſecundæ camera reponit, ſinitque refrige
rari: quod cum talibus operib.
ſenſim refrigeratis plenum fuerit, bacillo ferreo la­

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index