Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
501
501
502
502
503
503
504
504
505
505
506
506
507
507
508
508
509
509
510
510
< >
page |< < of 599 > >|
Hoenſteini etiam, quæ arx eſt Miſenæ trans Albim, equorum ſtabula in ſa­
xo
inciſa ſunt.
Et Præneſtinæ foſſæ ſubterraneæ literis celebrantur, in qua­
rum
una Caius Marius obſeſſus, extinctusque occidit.
Græcas quoque mulie­
res
, quæ meretricium quæſtum faciebant publice, in cellulis ſubterraneis ha
bitaſſe
ex comicorum ſcriptis apparet: à quibus xamaitupei)_a nominantur.

Et
ganeum a)po\ ta=s ga=s, quòd eſſet in terra, dictum putat Terentij interpres.
Tales
etiam cellæ Romæ fuerunt, & frequentiores quidem ſub circo maxi­
mo
, qua pertinet ad naumachiam, & in uico Suburano, & Suramæniano atque
Thuſco
: quin Romæ ſubterraneæ Ditis aræ fuerunt, & ſubterraneum Con
ſi
templum: ac antiquos dijs inferis effodiſſe ſcrobes ſubterraneas, nymphis
antra
legimus.
In maritimis quoque Germaniæ quibuſdam urbibus, ſicut
in
Pruſſis Dantiſci, & in Saxonibus Lubeci, bona uulgi pars ſub terra habi
tat
in teſtudinibus, ſuper quas exſtructæ ſunt magnificæ domus, quæ à do­
minis
incoluntur.
Eodem modo cuniculus, uulpes, fiber, lutra, meles, & for­
taſſis
aliæ quædam beſtiæ ſubeunt cauernas, ſed egrediuntur ad paſtum ca
peſcendum
etiam hyberno tempore.
Ac cuniculus quidem multos fodit ſpe­
cus
, & in colles terrenos agit cuniculos: ex qua re nomen inuenit.
Mane &
ueſperi
egreditur, reliquo tempore ferè latet.
Aliquos aut ſpecus operit pul
uere
, ne deprehendantur.
Sed eum uiuerra atque parui quidam canes, quibus
eſt
ad inueſtigandum ſagacitas narium, in ſpecus & cuniculos immiſſi, aut li­
quor
feruens in eoſdem infuſus, fugatum & exturbatum pellunt in retia, qui­
bus
capitur.
Cuniculis aut non unus eſt color: uel enim in cinereo fuſcus, uel
lepori
nonnihil ſimilis, uel maculoſus: quomodo candidi nigris uel rutilis
maculis
ſtellantur.
Vulpes uerò in primis ad fraudem callida, non tam ipſa
fodit
ſpecus, quàm ab alijs animantibus effoſſos occupat.
Et melem à ſpe
cu
prærepto, quia eius os ſtercorib.
inquinat, fœtore abigit. Venatur lepo­
res
, cuniculos, mures, gallinas, aues, piſciculos.
Doloſe autem agit omnia.
tenim
ſæpe lepores & cuniculos, dum ſimulat ſe cum eis colludere uelle, ca­
pit
incautos, muribus, ut feles, inſidiari ſolet: gallinas noctu, clam ingreſſa in
caſas
, prehendit & aſportat: aues, dum inſidioſe ſe fingit mortuam, ad ipſam
aduolantes
, captas necat & deuorat: aquilæ impetum ſupina iacens in terra pe
dibus
arcet donec comprehenſam laniet.
Cauda, quam huic animali magnam &
uillis
denſam natura donauit, à ripis in flumen demiſſa, piſciculos in eam in­
natantes
capit: & cum paululum de ripa ſe ſubduxerit, illam conquaſſans piſci
culos
captos excutit in terram ac deuorat.
Retrorſum etiam gradiendo ad ni­
dulum
ueſparum accedit, quòd ſibi ab earum aculeis metuat: ac cauda in ni­
dulum
immiſſa, ueſpas excipit: mox his ipſis refertam extrahens proximo la­
pidi
, uel arbori, uel parieti, uel maceriæ illidit: omnibusque ueſpis iſto modo
oppreſſis
& interfectis nidulum uaſtat atque exinanit.
Eadem cauda canem, cum eam
inſectatur
, hac & illac per ipſius rictum ducta, eludit.
At erinaceum, quòd ob

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index