Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
501
501
502
502
503
503
504
504
505
505
506
506
507
507
508
508
509
509
510
510
< >
page |< < of 599 > >|
1mobilis maneat, utrinque muniatur: cum uenæ ſulfureæ in ollas, in fornaces im
poſitas, coniectæ fuerint, eas confeſtim operculare, & qua cum operculo coniun
guntur, luto oblinire conuenit ne ſulfur exhalent: eadem de cauſa ollæ ſubiectæ
operculis tegantur & luto oblinantur: lignis accenſis uenæ coquantur uſque dum
ſulfur exhalarint: uapor ſublatus dum per narem penetrat in ollam ſubiectam
craſſeſcit in ſulfur: quod ceræ liquefactæ ſimile in fundum decidit: ex quo
cum è foramine, quod ad ollæ fundum eſſe dixi, defluxerit excoctor uel pa­
nem efficit, uel cannas bacillaúe format, uel ſulfurata, exilibus lignis in id in
tinctis, conficit: mox ardentia ligna & prunas ex fornace extrahat, eaque refri
gerata duas illas ollas aperiat, & exinaniat purgamentis: quæ, ſi uenæ com­
poſitæ fuerint ex ſulfure & terra, cineris ſua ſponte reſtincti, ſimilia ſunt:
ſin ex ſulfure & terra & lapide, uel ex ſulfure & lapide tantum, terræ ualde
ſiccatæ, uel lapidi multum toſto: poſthæc ollæ rurſus uenis compleantur, et
eadem iſta omnia iterentur.
Ollæ quibus nares ſunt A. Olla uacans nare B. Opercula C.
224[Figure 224]
Sed miſta ſulfurea, ſiue ex lapide et ſulfure tantummodo conſtiterint, ſiue ex
lapide & ſulfure & metallo, coquantur in ſimilib. ollis, ſed in fundo perfora­
tis: fornax ſic ſe habeat: ad murum officinæ n. extruantur latericij parietes, alti
pedes vn. longi tres, craſſi ſeſquipedem.
Hi diſtent inter ſe pedib. XXVII. inter q̊s
item latere ducantur VII. muri humiles, utpote alti pedes II. & totidem digitos,
ſed longi, æque ac parietes, pedes III. craſſi unum, parib. interuallis inter ſe &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index