Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
501
501
502
502
503
503
504
504
505
505
506
506
507
507
508
508
509
509
510
510
< >
page |< < of 599 > >|
cibum in priores pedes, quibus ut mures utitur pro manibus, ſumit: poſterio-
rib.
et clunibus inſiſtit: ueſcitur uerò faginis glandibus, caſtaneis, nucibus a-
uellanis, pomis, & ſimilib. fructibus.
Hyeme uerò conis abietis, piceæ, tedæ,
aliarumque arborum.
Vtrique uerno tempore pariunt, & pullos, ſi quis manum in ni-
dum
immiſerit, in alium, nam faciunt plures, transferunt.
Vtrorunque carnem tenues co
medunt: diuites, quod guſtatum ſapore quodam ingrato commoueat, raro mandunt.

Vtrique quanque in arborib.
uerſantur, ſe tamen hyeme non condunt. At gliribus
cum hyberno tempore latent, pro cibo ſomnus: atque per id temporis pingue-
ſcunt.
Quare recte de glire ſcripſit Martialis,
Tota mihi dormitur hyems, & pinguior illo
Tempore ſum, quo me nil niſi ſomnus alit.
Eius autem caro dulcis. Etſi uerò glires uiuunt in ſyluis, ut non immerito de
eorum penuria in Fundanio, uel De admirandis Varro his uerbis conquera
tur, Glis nullus eſt in ſylua mea: tamen ueteres gliraria habebant.
Quæ qua-
lia debeant eſſe, idem Varro libro tertio De re ruſtica tradidit.
Et hodie in
quibuſdam locis ſylueſtribus incolæ fodiunt tellurem, ut in eius cauernis gli-
res inhabitare, & quando uelint eos capere, & in cibo uti poſſint.
Apud Ro
manos uerò gliribus uiuarijs in dolijs Fuluius Hirpinus inſtituit, ut Plinius
ſcriptum reliquit.
Mus autem Ponticus, quem hodie uocant Hermelam,
hyeme ſolum in cauis latet arboribus, ut ſuprà dixi.
Eſt uerò totus niuis inſtar
candidus, excepta cauda digitum longa: eius enim dimidia pars, & quidem
inferior, nigerrima.
Huic animanti magnitudo ſciuri. Perſequitur mures &
aues quibus ueſcitur.
Eius pelles in precioſarum numero habent: ut etiam mu
ris quem Laſſicium uocant: is in cinereo candidus eſt, nec duobus digitis craſ
ſior.
At mus Noricus, quem Citellum appellant, in terræ cauernis habi-
tat.
Ei corpus ut muſtelæ domeſticæ, longum & tenue: cauda admodum bre-
uis: color pilis, ut cuniculorum quorundam pilis, cinereus, ſed obſcurior.
Si
cut talpa caret auribus, ſed non caret foraminibus, quibus ſonum ut auis re-
cipit.
Dentes habet muris dentium ſimiles. Ex huius etiam pellibus, quan-
quam non ſunt precioſæ, ueſtes ſolent confici.
Subit etiam terræ cauernas
mus Pannonicus, cui color ſubuiridis, ſpecies muſtelæ, magnitudo muris.

Sorex quoque menſibus hybernis ſe condit in terra, in quam cauerna ad pe-
dum ferè trium altitudinem deſcendit: effoſſus & in ſole expoſitus, ut cæte-
ræ animantes, quæ totam hyemem dormiunt, ſenſim ſe mouens euigilat: ei
dodrantalis longitudo: color æſtate rufus, fuſco miſtus, autumno cinereus:
aures, ut Plinius ſcribit, piloſæ: caudæ caulis infima parte ſetoſus: nec enim
totam habet, ut ſciurus, uillis confertam et plenam: quinetiam aurium pili ſunt
perexigui: hic mus ſylueſtris arbores, ſicuti glis & mus Ponticus, & ſciurus,
ſcandit: ſemina pyrorum comedit, & nuces auellanas: quare apud Germa-
nos ex corilo nomen inuenit.
At alter mus ſylueſtris ſorice breuior eſt, ete-
nim ſemipedalis: color dorſo & lateribus murinus, uenter albicat: is ſub fru
ticibus terram fodit ad duûm pedum altitudinem: in que ultimam cauernæ, ad
pedes quatuor longæ, partem congerit omne genus glandium, atque nucleos cera
ſorum & prunorum, aliorumque fructuum, ſed maxime nuces auellanas, & quidem
optimas: unde etiam ipſe ab iſtius generis nucibus nomen traxit: in cauerna

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index