Archimedes, Archimedis De iis qvae vehvntvr in aqva libri dvo

List of thumbnails

< >
51
51 (20)
52
52
53
53 (21)
54
54
55
55 (22)
56
56
57
57 (23)
58
58
59
59 (24)
60
60
< >
page |< < of 213 > >|
ARCHIMEDIS
quadratum b d; in humidum demiſſa, & poſi-
ta inclinata adeo, ut baſis ipſius non contingat
humidum;
conſiſtet inclinata, ita ut baſis in uno
puncto humidi ſuperficiem contingat:
& axis cũ
ea faciat angulum angulo φ æqualem.

IIII.

Si portio ad humidum in grauitate maiorem
Bquidem proportionem habeat, quàm quadra-
tum f p ad quadratum b d;
minorem uero,
quàm quadratum x o ad b d quadratum;
in hu-
midum demiſſa, &
inclinata adeo, ut baſis ipſius
non contingat humidum conſiſtet, &
manebit
ita, ut baſis in humidum magis demergatur.

V.

Si portio ad humidum in grauitate proportio
nem habeat minorem, quàm quadratum f p ad
quadratum b d:
demiſſa in humidum, & poſita
inclinata adeo ut baſis ipſius non contingat humi
dum:
conſiſtet inclinata, ita ut axis ipſius cum
humidi ſuperficie angulum faciat minorem an-
gulo φ:
& baſis nullo modo ſuperficiem humi-
di contingat.
Hæc autem omnia deinceps de-
monſtrabuntur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index