Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
511
511
512
512
513
513
514
514
515
515
516
516
517
517
518
518
519
519
520
520
< >
page |< < of 599 > >|
Latent etiam hybernis menſibus in terra ranæ omnes, exceptis temporarijs
iſtis minimis, quæ pallent in cæſio, & reptant in uijs & litoribus.
enim,
quia non ex ſemine, quod effundunt mas & fœmina, cum complexu ue-
ne reo iunguntur, ſed ex puluere æſtiuis imbribus madefacto oriri uidentur,
diu in uita eſſe non poſſunt.
Itaque conditur uiridis illa parua, quam Græci &
kalami/thn uocant, quòd in arundinetis agere conſueuerit: quanquam etiam ar-
bores ſcandit, atque in herbis uiuit: & bre/c(anta, quòd ſono ſui generis pluui-
as futuras prænunciet.
Nec enim, ut Plinius à nobis diſſentiat, eſt muta & ſi
ne uoce.
Verno tempore ſæpenumero uidetur ex terra eminere media, me-
dia adhuc in ea latere.
Conduntur uirides ranæ, quæ uerſantur in fluuijs atque
piſcinis, & quidem uocales & edules ſunt.
Conduntur ſubliuidæ & ſub
cinereæ, quæ item in fluuijs, lacubus, paludibus, lacunis uiuunt: partim
uocales & edules ſunt, partim mutæ & non eduntur: quas hybernis menſi-
bus in terra latere argumento eſt, quòd uerno tempore non tantum earum
tus conſpiciantur in lacunis, ſed ipſæ ueteres etiam ranæ.
Quare uerum non
eſt quod ſcribit Plinius: mirumque ſemeſtri uita reſoluuntur in limum nullo
cernente, & rurſus uernis aquis renaſcuntur, quæ fuere natæ: perinde occul
ta ratione, cum omnibus annis id eueniat: fœtus aut earum ſunt primo car-
nes paruæ, rotundæ, nigræ, dein oculis tantum & cauda inſignes: quas Ni-
cander, quia caudam mouent, molsuei/das, Aratus quia rotundæ, guei/nous, alij
Græci batraxi/das, quaſi dicas, ranunculos, nominant: quorum poſtea figu
rantur pedes, priores ex pectore, in poſteriores finditur cauda.
Conduntur
præterea ranæ pallidæ in hortis agentes, quæ non comeduntur, & mutæ ſunt.
Conditur denique rana rubeta, quæ ex rubis, ſub uepribus enim uerſari ſolet,
nomen inuenit: eam Poeta bufonem, Græci fru/nonuocant.
Duo eius genera,
altera terrena, quæ in domibus & uepribus agit: altera paluſtris, quæ ſui ge
neris uocem edit.
Vtraque uenenata eſt, utraque, ſi bacillo ſæpius uerberetur,
inflato corpore uirus primò è clunibus exprimit longius, deinde ſudat: cui-
us ſudoris lactei guttæ admodum grauis & putidi ſunt odoris: ac cùm occi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index