Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 599 > >|
1uertuntur. In medio eius axis duo tigilla ſunt incluſa: in quorum alterius ca­
pite infixum eſt pilum: ad alterius uerò caput affixum eſt tignum graue, ſed
curtum, ut protruſum inter duo illa tigna ſtatuta moueri, atque quaſi ire & re
dire poſſit.
Id tignum cùm protrudit operarius, pilum ex fiſtula extrahitur:
cum ſua ui redit, intruditur: quo modo aquam, quam fiſtula concipit, pilum
orbiculi foraminibus hauſtam exprimit per ſiphunculum in canalem.
Sunt
qui uectem in locum tigni curti ſupponunt: uerùm hic ſipho, ut etiam pro­
ximus ſuperior, minus quàm cæteri, in metallis eſt uſitatus.
Tigna ſtatuta A. Axis B. Tigilla C. Pilum D.
Tignum curtum E. Canalis F. Hic deducit aquam e
canali effluentem, ne in foſſas actas influat G.
34[Figure 34]
Quarta ſiphonum ſpecies ſimplex non eſt, ſed duplex: ea ſic ſe habet. Se­
xangulus truncus faginus, longus pedes quinque, latus duos & dimidium,
craſſus ſeſquipedem in duas partes ſecatur: quæ ſecundum, ferreum axicu­
lum, in eis collocandum diſtribuuntur, & tam altè & latè excauantur, ut in
ipſis uerſari poſsit: cuius axiculi pars, quæ in trunco includitur, tota teres eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index