Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 599 > >|
1per eius foramina penetrantes altera capſa longa decidunt in alteram bre­
uem, cuius fundum foramina habet anguſtiora: quam ſecundus diſcretor item
ad arborem uel tignum ualide appellit: iterumque minutiores tertia capſa ex­
ceptæ delabuntur in tertiam capſam breuem, cuius fundum anguſtiſſima ha­
bet foramina, quam capſam tertius diſcretor, ſimiliter ad arborem uel tignum
ualide appellit, ac tertio res minutulæ per foramina incidunt in abacum.
Dum
autem operarius ciſio aduehit aliam tumuli partem diſcernendam, quiſque in­
terea diſcretor unco ex arcubus extracto ſuam capſam aufert, camque inuer­
tens, glareas uel ſabulum, quod in eius fundo remanſit, coaceruat.
Minutu­
las uero res, in abacum delapſas, primus lotor, nam totidem ſunt, quot diſcre­
tores, deuerrit, et cribro, cuius foramina ſunt anguſtiora quàm tertiæ capſæ
breuis foramina, exceptas lauat in uaſe, aquis ferè pleno.
Quod cùm fuerit
eo, quod cribrum tranſmiſit, refertum, turbinem extrahit, ut aqua effluat: mox
id, quod in uaſe reſedit, batillo conijcit in abacum ſecundi lotoris: qui ipſum
lauat in cribro, cui anguſtiora ſunt foramina: quod etiam tunc in uas decidit
idem eximit & in tertij lotoris abacum inijcit: qui id ipſum lauat in cribro,
cui anguſtiſſima ſunt foramina.
Æris autem ramenta, quæ in ultimo uaſe re
ſederunt, exempta excoquuntur: id uerò, quod quiſque lotor radio abſtulit,
in area linteis extenſis contecta lauatur.
Quin etiam Aldebergi, quod plum
bi candidi metallum eſt, in montibus Bohemiæ finitimis, diſcretores talibus
capſis breuibus ex trabe ſuſpenſis utuntur: quæ tamen paulò ampliores ſunt,
& priore parte patent: qua glareæ, quas non tranſmiſerunt, earum ad tignum
appulſu ſtatim excuti poſſunt.
Operarius ciſio glareas aduehens A. Prima capſa longa B.
Prima capſa breuis C. Eius manubria D. Eiuſdem arcus E.
Funis F. Trabs G. Tignum H. Secunda capſa longa I.
Secunda capſa breuis K. Tertia capſa longa L. Tertia ca
pſa breuis M. Abacus primus N. Cribrum primum O. Vas
primum P. Secundus abacus Q. Secundum cribrum R.
Secundum uas S. Tertius abacus T. Tertium cribrum V.
Tertium uas X. Turbo Y.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index