Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 158 > >|
1peruidebis eorum, de quibus ad Luillerium ſcripſe­
ram
, experimentorum.
Ea ſanè ſunt, quæ ipſe quo­
que
maxima ex parte peragere facillimè poſſis.
Vi­
delicet
, cùm aliquando curru extra vrbem vehèris,
manum
extra currum protende, & auriga juſſo in­
ſtigare
equos, laxaréque habenas, proijce pilam di­
rectè
ſurſum quantacúmque voles, aut poteris vi; &
illa
haud-dubiè recidet in manum.
Cur recidat au­
tem
, tibi explicabit, ſi quem juſſeris extra currum,
ac
in via conſiſtere è regione tui, dum proijcies pi­
lam
.
Ille enim videbit pilam non directè ſurſum ten­
dere
, neque ad perpendiculum deinceps recidere;
ſed
videbit illam tendere obliquè, & quaſi arcum,
ſeu
lineam curuam in aëre deſcribere, cuius vnum
extremum
ſit qua parte pilam proijcies, alterum qua
recipies
pilam.
Quod autem tibi ipſi pila videatur
ſemper
directè ſursùm, & ſecundum idem perpen­
diculum
imminens; cauſa eſt, quia quantùm illa an­
trorsùm
procedit, deflexum iter peragens, tantun­
dem
tu quoque antrorsùm proueheris, adeò vt illi
ſemper
ſubijciaris, ipſaque eſſe ſemper appareat in
eodem
perpendiculo.
Cauſa verò cur motus pilæ à
rectitudine
deflectatur, & curuam ſequatur, deſcri­
batve
lineam, illius compoſitio eſt, quatenus ex
duplici
vi motrice originem habet.
Nam ſi pila non
projecta
ſursùm detineretur ſolùm in manu, pro­
moueretur
ſolùm antrorsùm, videlicet ad motum
currus
, ac lineam rectam deſcriberet: ſi verò quieſ­
cente
curru proijceretur directè ſursùm, tunc non­
niſi
ſursùm, deorsùmque moueretur, ac rectam rur-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index